| in ea castra Dasius Altinius Arpinus clam nocte cum | 24.45.1.1 |
| tribus seruis uenit promittens, si sibi praemio foret, se Arpos | |
| proditurum esse. eam rem ad consilium <cum> rettulisset | 2.1 |
| Fabius, aliis pro transfuga uerberandus necandusque uideri | |
| ancipitis animi communis hostis, qui post Cannensem cladem, | |
| tamquam cum fortuna fidem stare oporteret, ad Hannibalem | |
| descisset traxissetque ad defectionem Arpos; tum, quia res | 3.1 |
| Romana contra spem uotaque eius uelut resurgere ab stirpi- | |
| bus uideatur, nouam referre proditionem proditis polliceatur, | |
| aliunde ipse stet semper, aliunde sentiat, infidus socius, uanus | |
| hostis; id ad Faleriorum Pyrrhique proditorem tertium trans- | 5 |
| fugis documentum esset. contra ea consulis pater Fabius | 4.1 |
| temporum oblitos homines in medio ardore belli tamquam in | |
| pace libera de quoque arbitria agere aiebat; qui, cum illud | 5.1 |
| potius agendum atque cogitandum sit si quo modo fieri possit | |
| ne qui socii a populo Romano desciscant, id non cogitent, | |
| documentum autem dicant statui oportere si quis resipiscat | |
| et antiquam societatem respiciat. quod si abire ab Romanis | 6.1 |
| liceat, redire ad eos non liceat, cui dubium esse quin breui | |
| deserta ab sociis Romana res foederibus Punicis omnia in | |
| Italia iuncta uisura sit? se tamen non eum esse qui Altinio | 7.1 |
| fidei quicquam censeat habendum; sed mediam secuturum | |
| consilii uiam. neque eum pro hoste neque pro socio in | 8.1 |
| praesentia habitum libera custodia haud procul a castris | |
| placere in aliqua fida ciuitate [eum] seruari per belli tempus; | |
| perpetrato bello tum consultandum utrum prior defectio plus | |
| merita sit poenae an hic reditus ueniae. Fabio adsensum | 9.1 |
| est Calenisque legatis traditus et ipse et comites; et auri | |
| satis magnum pondus quod secum tum attulerat ei seruari | |
| iussum. Calibus eum interdiu solutum custodes sequeban- | 10.1 |
| tur, nocte clausum adseruabant. Arpis domi primum de- | |
| siderari quaerique est coeptus; dein fama per totam urbem | 11.1 |
| uolgata tumultum, ut principe amisso, fecit, metuque rerum | |
| nouarum extemplo nuntii missi. quibus nequaquam offen- | 12.1 |
| sus Poenus, quia et ipsum ut ambiguae fidei uirum suspectum | |
| iam pridem habebat et causam nactus erat tam ditis hominis | |
| bona possidendi uendendique; ceterum, ut irae magis quam | 13.1 |
| auaritiae datum crederent homines, crudelitatem quoque | |
| auiditati addidit coniugemque eius ac liberos in castra accitos, | 14.1 |
| quaestione prius habita primum de fuga Altini, dein quantum | |
| auri argentique domi relictum esset, satis cognitis omnibus | |
| uiuos combussit. |