| Fabius ab Suessula profectus Arpos primum institit op- | 24.46.1.1 |
| pugnare. ubi cum a quingentis fere passibus castra posuis- | |
| set, contemplatus ex propinquo situm urbis moeniaque, quae | |
| pars tutissima moenibus erat, quia maxime neglectam custo- | |
| dia uidit, ea potissimum adgredi statuit. comparatis omni- | 2.1 |
| bus quae ad urbes oppugnandas usui sunt centurionum | |
| robora ex toto exercitu delegit tribunosque uiros fortes eis | |
| praefecit et milites sescentos, quantum satis uisum est, attri- | |
| buit eosque, ubi quartae uigiliae signum cecinisset, ad eum | 5 |
| locum scalas iussit ferre. porta ibi humilis et angusta erat | 3.1 |
| infrequenti uia per desertam partem urbis. iam portam | |
| scalis prius transgressos [murum] aperire ex interiore parte | |
| aut claustra refringere iubet et tenentes partem urbis cornu | |
| signum dare ut ceterae copiae admouerentur: parata omnia | 5 |
| atque instructa sese habiturum. ea impigre facta; et quod | 4.1 |
| impedimentum agentibus fore uidebatur, id maxime ad fal- | |
| lendum adiuuit. imber ab nocte media coortus custodes | |
| uigilesque dilapsos e stationibus subfugere in tecta coegit, | |
| sonituque primo largioris procellae strepitum molientium | 5.1 |
| portam exaudiri prohibuit, lentior deinde aequaliorque acci- | |
| dens auribus magnam partem hominum sopiuit. postquam | 6.1 |
| portam tenebant, cornicines in uia paribus interuallis dis- | |
| positos canere iubent ut consulem excirent. id ubi factum | 7.1 |
| ex composito est, signa efferri consul iubet ac paulo ante | |
| lucem per effractam portam urbem ingreditur. |