| tum demum hostes excitati sunt iam et imbre conquie- | 24.47.1.1 |
| scente et propinqua luce. praesidium in urbe erat Hanni- | 2.1 |
| balis, quinque milia ferme armatorum, et ipsi Arpini tria | |
| milia hominum armarant. eos primos Poeni, ne quid ab | |
| tergo fraudis esset, hosti opposuerunt. pugnatum primo in | 3.1 |
| tenebris angustisque uiis est. cum Romani non uias tantum | |
| sed tecta etiam proxima portam occupassent ne peti superne | |
| ac uolnerari possent, cogniti inter se quidam Arpinique et | 4.1 |
| Romani atque inde conloquia coepta fieri, percontantibus | |
| Romanis quid sibi uellent Arpini, quam ob noxam Romano- | 5.1 |
| rum aut quod meritum Poenorum pro alienigenis ac barbaris | |
| Italici aduersus ueteres socios Romanos bellum gererent et | |
| uectigalem ac stipendiariam Italiam Africae facerent, Arpinis | 6.1 |
| purgantibus ignaros omnium se uenum a principibus datos | |
| Poeno, captos oppressosque a paucis esse. initio orto plures | 7.1 |
| cum pluribus conloqui; postremo praetor Arpinus ab suis | |
| ad consulem deductus fideque data inter signa aciesque | |
| Arpini repente pro Romanis aduersus Carthaginiensem arma | |
| uerterunt. Hispani quoque, paulo minus mille homines, | 8.1 |
| nihil praeterea cum consule pacti quam ut sine fraude Puni- | |
| cum emitteretur praesidium, ad consulem transtulerunt | |
| signa. Carthaginiensibus portae patefactae emissique cum | 9.1 |
| fide incolumes ad Hannibalem Salapiam uenerunt: Arpi | 10.1 |
| sine clade ullius praeterquam unius ueteris proditoris, noui | |
| perfugae, restituti ad Romanos. Hispanis duplicia cibaria | 11.1 |
| dari iussa operaque eorum forti ac fideli persaepe res publica usa est. | |
| cum consul alter in Apulia, alter in Lucanis esset, equites | 12.1 |
| centum duodecim nobiles Campani, per speciem praedandi | |
| ex hostium agro permissu magistratuum ab Capua profecti, | |
| ad castra Romana, quae super Suessulam erant, uenerunt; | |
| stationi militum qui essent dixerunt: conloqui sese cum prae- | 5 |
| tore uelle. Cn. Fuluius castris praeerat; cui ubi nuntiatum est, | 13.1 |
| decem ex eo numero iussis inermibus deduci ad se, ubi quae | |
| postularent audiuit—nihil autem aliud petebant quam ut, | |
| Capua recepta bona sibi restituerentur—, in fidem omnes | |
| accepti. et ab altero praetore Sempronio Tuditano oppi- | 14.1 |
| dum Atrinum expugnatum; amplius septem milia hominum | |
| capta et aeris argentique signati aliquantum. Romae | 15.1 |
| foedum incendium per duas noctes ac diem unum tenuit. | |
| solo aequata omnia inter Salinas ac portam Carmentalem | |
| cum Aequimaelio Iugarioque uico et templis Fortunae ac | |
| matris Matutae; et extra portam late uagatus ignis sacra | 16.1 |
| profanaque multa absumpsit. |