| eodem anno P. et Cn. Cornelii, cum in Hispania res pro- | 24.48.1.1 |
| sperae essent multosque et ueteres reciperent socios et nouos | |
| adicerent, in Africam quoque spem extenderunt. Syphax | 2.1 |
| erat rex Numidarum, subito Carthaginiensibus hostis factus; | |
| ad eum centuriones tres legatos miserunt qui cum eo amici- | 3.1 |
| tiam societatemque facerent et pollicerentur, si perseueraret | |
| urgere bello Carthaginienses, gratam eam rem fore senatui po- | |
| puloque Romano et adnisuros ut in tempore et bene cumu- | |
| latam gratiam referant. grata ea legatio barbaro fuit; con- | 4.1 |
| locutusque cum legatis de ratione belli gerundi, ut ueterum | |
| militum uerba audiuit, quam multarum rerum ipse ignarus | |
| esset ex comparatione tam ordinatae disciplinae animum ad- | |
| uertit. tum primum ut pro bonis ac fidelibus sociis face- | 5.1 |
| rent, orauit ut duo legationem referrent ad imperatores suos, | |
| unus apud sese magister rei militaris restaret: rudem ad | |
| pedestria bella Numidarum gentem esse, equis tantum habi- | |
| lem; ita iam inde a principiis gentis maiores suos bella | 6.1 |
| gessisse, ita se a pueris insuetos; sed habere hostem pedestri | |
| fidentem Marte, cui si aequari robore uirium uelit, et sibi | |
| pedites comparandos esse. et ad id multitudine hominum | 7.1 |
| regnum abundare sed armandi ornandique et instruendi eos | |
| artem ignorare. omnia uelut forte congregata turba uasta ac | |
| temeraria esse. facturos se in praesentia quod uellet | 8.1 |
| legati respondent, fide accepta ut remitteret extemplo eum, | |
| si imperatores sui non comprobassent factum. Q. Statorio | 9.1 |
| nomen fuit, qui ad regem remansit. cum duobus Romanis | |
| rex tres a Numidis legatos in Hispaniam misit ad accipiendam | |
| fidem ab imperatoribus Romanis. iisdem mandauit ut pro- | 10.1 |
| tinus Numidas qui intra praesidia Carthaginiensium auxiliares | |
| essent ad transitionem perlicerent. et Statorius ex multa | 11.1 |
| iuuentute regi pedites conscripsit ordinatosque proxime mo- | |
| rem Romanum instruendo et decurrendo signa sequi et | |
| seruare ordines docuit, et operi aliisque iustis militaribus ita | 12.1 |
| adsuefecit ut breui rex non equiti magis fideret quam pediti | |
| conlatisque aequo campo signis iusto proelio Carthaginien- | |
| sem hostem superaret. Romanis quoque in Hispania lega- | 13.1 |
| torum regis aduentus magno emolumento fuit; namque ad | |
| famam eorum transitiones crebrae ab Numidis coeptae fieri. | |
| ita cum Syphace Romanis coepta amicitia est. quod ubi | |
| Carthaginienses acceperunt, extemplo ad Galam in parte | 5 |
| altera Numidiae—Maesuli ea gens uocatur—regnantem le- | |
| gatos mittunt. |