| filium Gala Masinissam habebat septem | 24.49.1.1 |
| decem annos natum, ceterum iuuenem ea indole ut iam tum | |
| appareret maius regnum opulentiusque quam quod accepis- | |
| set facturum. legati, quoniam Syphax se Romanis iunxisset | 2.1 |
| ut potentior societate eorum aduersus reges populosque | |
| Africae esset, docent melius fore Galae quoque Carthaginien- | 3.1 |
| sibus iungi quam primum antequam Syphax in Hispaniam | |
| aut Romani in Africam transeant; opprimi Syphacem nihil- | |
| dum praeter nomen ex foedere Romano habentem posse. | |
| facile persuasum Galae filio deposcente id bellum ut mitte- | 4.1 |
| ret exercitum; qui Carthaginiensibus legionibus coniunctus | |
| magno proelio Syphacem deuicit. triginta milia eo proelio | |
| hominum caesa dicuntur. Syphax cum paucis equitibus in | 5.1 |
| Maurusios ex acie Numidas—extremi prope Oceanum ad- | |
| uersus Gades colunt—refugit, adfluentibusque ad famam eius | |
| undique barbaris ingentes breui copias armauit, cum quibus | 6.1 |
| in Hispaniam angusto diremptam freto traiceret. <eo> Masi- | |
| nissa cum uictore exercitu aduenit; isque ibi cum Syphace | |
| ingenti gloria per se sine ullis Carthaginiensium opibus gessit | |
| bellum. | 5 |
| in Hispania nihil memorabile gestum praeterquam quod | 7.1 |
| Celtiberum iuuentutem eadem mercede qua pacta cum Car- | |
| thaginiensibus erat imperatores Romani ad se perduxerunt, | |
| et nobilissimos Hispanos supra trecentos in Italiam ad sol- | 8.1 |
| licitandos populares qui inter auxilia Hannibalis erant mise- | |
| runt. id modo eius anni in Hispania ad memoriam insigne | |
| est quod mercennarium militem in castris neminem ante- | |
| quam tum Celtiberos Romani habuerunt. | 5 |