| dum haec in Africa atque in Hispania geruntur, Hannibal | 25.1.1.1 |
| in agro Sallentino aestatem consumpsit spe per proditionem | |
| urbis Tarentinorum potiundae. ipsorum interim Sallentino- | |
| rum ignobiles urbes ad eum defecerunt. eodem tempore in | 2.1 |
| Bruttiis ex duodecim populis, qui anno priore ad Poenos | |
| desciuerant, Consentini et Tauriani in fidem populi Romani | |
| redierunt et plures redissent, ni T. Pomponius Ueientanus, | 3.1 |
| praefectus socium, prosperis aliquot populationibus in agro | |
| Bruttio iusti ducis speciem nactus, tumultuario exercitu | |
| coacto cum Hannone conflixisset. magna ibi uis hominum | 4.1 |
| sed inconditae turbae agrestium seruorumque caesa aut | |
| capta est: minimum iacturae fuit quod praefectus inter | |
| ceteros est captus, et tum temerariae pugnae auctor et ante | |
| publicanus omnibus malis artibus et rei publicae et societa- | 5 |
| tibus infidus damnosusque. Sempronius consul in Lucanis | 5.1 |
| multa proelia parua, haud ullum dignum memoratu fecit et | |
| ignobilia oppida Lucanorum aliquot expugnauit. | |
| quo diutius trahebatur bellum et uariabant secundae | 6.1 |
| aduersaeque res non fortunam magis quam animos hominum, | |
| tanta religio, et ea magna ex parte externa, ciuitatem incessit | |
| ut aut homines aut dei repente alii uiderentur facti. nec | 7.1 |
| iam in secreto modo atque intra parietes abolebantur Romani | |
| ritus, sed in publico etiam ac foro Capitolioque mulierum | |
| turba erat nec sacrificantium nec precantium deos patrio | |
| more. sacrificuli ac uates ceperant hominum mentes quorum | 8.1 |
| numerum auxit rustica plebs, ex incultis diutino bello infestis- | |
| que agris egestate et metu in urbem compulsa; et quaestus ex | |
| alieno errore facilis, quem uelut concessae artis usu exerce- | |
| bant. primo secretae bonorum indignationes exaudiebantur; | 9.1 |
| deinde ad patres etiam ac publicam querimoniam excessit | |
| res. incusati grauiter ab senatu aediles triumuirique capitales | 10.1 |
| quod non prohiberent, cum emouere eam multitudinem e | |
| foro ac disicere apparatus sacrorum conati essent, haud pro- | |
| cul afuit quin uiolarentur. ubi potentius iam esse id malum | 11.1 |
| apparuit quam ut minores per magistratus sedaretur, M. | |
| Aemilio praetori [urb.] negotium ab senatu datum est ut eis | |
| religionibus populum liberaret. is et in contione senatus | 12.1 |
| consultum recitauit et edixit ut quicumque libros uaticinos | |
| precationesue aut artem sacrificandi conscriptam haberet eos | |
| libros omnes litterasque ad se ante kalendas Apriles deferret | |
| neu quis in publico sacroue loco nouo aut externo ritu | 5 |
| sacrificaret. |