| aliquot publici sacerdotes mortui eo anno sunt, L. Cor- | 25.2.1.1 |
| nelius Lentulus pontifex maximus et C. Papirius C. filius | |
| Masso pontifex et P. Furius Philus augur et C. Papirius | |
| L. filius Masso decemuir sacrorum. in Lentuli locum M. | 2.1 |
| Cornelius Cethegus, in Papiri Cn. Seruilius Caepio pontifices | |
| suffecti sunt; augur creatus L. Quinctius Flamininus, decem- | |
| uir sacrorum L. Cornelius Lentulus. | |
| comitiorum consularium iam appetebat tempus; sed quia | 3.1 |
| consules a bello intentos auocare non placebat, Ti. Sempro- | |
| nius consul comitiorum causa dictatorem dixit C. Claudium | |
| Centonem. ab eo magister equitum est dictus Q. Fuluius | |
| Flaccus. dictator primo comitiali die creauit consules Q. | 4.1 |
| Fuluium Flaccum, magistrum equitum, et Ap. Claudium | |
| Pulchrum, cui Sicilia prouincia in praetura fuerat. tum | 5.1 |
| praetores creati Cn. Fuluius Flaccus <C.> Claudius Nero M. | |
| Iunius Silanus P. Cornelius Sulla. comitiis perfectis dictator | |
| magistratu abiit. aedilis curulis fuit eo anno cum M. | 6.1 |
| Cornelio Cethego P. Cornelius Scipio, cui post Africano fuit | |
| cognomen. huic petenti aedilitatem cum obsisterent tribuni | |
| plebis, negantes rationem eius habendam esse quod nondum | |
| ad petendum legitima aetas esset, 'si me' inquit 'omnes | 7.1 |
| Quirites aedilem facere uolunt, satis annorum habeo.' tanto | |
| inde fauore ad suffragium ferendum in tribus discursum est | |
| ut tribuni repente incepto destiterint. aedilicia largitio | 8.1 |
| haec fuit, ludi Romani pro temporis illius copiis magnifice | |
| facti et diem unum instaurati, et congii olei in uicos singulos | |
| dati. L. Uillius Tappulus et M. Fundanius Fundulus, aediles | 9.1 |
| plebeii, aliquot matronas apud populum probri accusarunt; | |
| quasdam ex eis damnatas in exsilium egerunt. ludi plebeii | 10.1 |
| per biduum instaurati et Iouis epulum fuit ludorum causa. |