| Sp. <Larcius inde et> T. Herminius, P. Lucretius inde et | 2.15.1.1 |
| P. Ualerius Publicola consules facti. eo anno postremum | |
| legati a Porsenna de reducendo in regnum Tarquinio uene- | |
| runt; quibus cum responsum esset missurum ad regem | |
| senatum legatos, missi confestim honoratissimus quisque ex | 5 |
| patribus. non quin breuiter reddi responsum potuerit non | 2.1 |
| recipi reges, ideo potius delectos patrum ad eum missos | |
| quam legatis eius Romae daretur responsum, sed ut in per- | |
| petuum mentio eius rei finiretur, neu in tantis mutuis bene- | |
| ficiis in uicem animi sollicitarentur, cum ille peteret quod | 5 |
| contra libertatem populi Romani esset, Romani, nisi in | |
| perniciem suam faciles esse uellent, negarent cui nihil ne- | |
| gatum uellent. non in regno populum Romanum sed in | 3.1 |
| libertate esse. ita induxisse in animum, hostibus portas | |
| potius quam regibus patefacere; ea esse uota omnium ut | |
| qui libertati erit in illa urbe finis, idem urbi sit. proinde si | 4.1 |
| saluam esse uellet Romam, ut patiatur liberam esse orare. | |
| rex uerecundia uictus 'quando id certum atque obstinatum | 5.1 |
| est' inquit, 'neque ego obtundam saepius eadem nequiquam | |
| agendo, nec Tarquinios spe auxilii, quod nullum in me est, | |
| frustrabor. alium hinc, seu bello opus est seu quiete, exsilio | |
| quaerant locum, ne quid meam uobiscum pacem distineat.' | 5 |
| dictis facta amiciora adiecit; obsidum quod reliquum erat | 6.1 |
| reddidit; agrum Ueientem, foedere ad Ianiculum icto ad- | |
| emptum, restituit. Tarquinius spe omni reditus incisa ex- | 7.1 |
| sulatum ad generum Mamilium Octauium Tusculum abiit. | |
| Romanis pax fida [ita] cum Porsenna fuit. |