| hi permissu Lentuli | 25.6.1.1 |
| primores equitum centurionumque et robora ex legionibus | |
| peditum legatos in hiberna ad M. Marcellum miserunt, e qui- | |
| bus unus potestate dicendi facta: 'consulem te, M. Marcelle, | 2.1 |
| in Italia adissemus, cum primum de nobis, etsi non iniquum, | |
| certe triste senatus consultum factum est, nisi hoc sperasse- | |
| mus in prouinciam nos morte regum turbatam ad graue bel- | |
| lum aduersus Siculos simul Poenosque mitti, et sanguine no- | 3.1 |
| stro uolneribusque nos senatui satisfacturos esse, sicut patrum | |
| memoria qui capti a Pyrrho ad Heracleam erant aduersus | |
| Pyrrhum ipsum pugnantes satisfecerunt. quamquam quod | 4.1 |
| ob meritum nostrum suscensuistis, patres conscripti, nobis aut | |
| suscensetis? ambo mihi consules et uniuersum senatum in- | 5.1 |
| tueri uideor, cum te, M. Marcelle, intueor, quem si ad Can- | |
| nas consulem habuissemus, melior et rei publicae et nostra | |
| fortuna esset. sine, quaeso, priusquam de condicione nostra | 6.1 |
| queror, noxam cuius arguimur nos purgare. si non deum | |
| ira nec fato, cuius lege immobilis rerum humanarum ordo | |
| seritur, sed culpa periimus ad Cannas, cuius tandem ea culpa | |
| fuit? militum an imperatorum? equidem miles nihil un- | 7.1 |
| quam dicam de imperatore meo, cui praesertim gratias sciam | |
| ab senatu actas quod non desperauerit de re publica, cui post | |
| fugam Cannensem per omnes annos prorogatum imperium. | |
| ceteros item ex reliquiis cladis eius, quos tribunos militum | 8.1 |
| habuimus, honores petere et gerere et prouincias obtinere | |
| audiuimus. an uobis uestrisque liberis ignoscitis facile, | 9.1 |
| patres conscripti, in haec uilia capita saeuitis? et consuli | |
| primoribusque aliis ciuitatis fugere, cum spes alia nulla esset, | |
| turpe non fuit, milites utique morituros in aciem misistis? | |
| ad Alliam prope omnis exercitus fugit; ad Furculas Caudinas | 10.1 |
| ne expertus quidem certamen arma tradidit hosti, ut alias | |
| pudendas clades exercituum taceam; tamen tantum afuit ab | 11.1 |
| eo ut ulla ignominia iis exercitibus quaereretur ut et urbs | |
| Roma per eum exercitum qui ab Allia Ueios transfugerat re- | |
| ciperaretur, et Caudinae legiones quae sine armis redierant | 12.1 |
| Romam armatae remissae in Samnium eundem illum hostem | |
| sub iugum miserint, qui hac sua ignominia laetatus fuerat. | |
| Cannensem uero quisquam exercitum fugae aut pauoris in- | 13.1 |
| simulare potest, ubi plus quinquaginta milia hominum | |
| ceciderunt, unde consul cum equitibus septuaginta fugit, | |
| unde nemo superest nisi quem hostis caedendo fessus reli- | |
| quit? cum captiuis redemptio negabatur, nos uolgo homines | 14.1 |
| laudabant quod rei publicae nos reseruassemus quod ad con- | |
| sulem Uenusiam redissemus et speciem iusti exercitus fecis- | |
| semus; nunc deteriore condicione sumus quam apud patres | 15.1 |
| nostros fuerunt captiui. quippe illis arma tantum atque | |
| ordo militandi locusque, in quo tenderent in castris, est mu- | |
| tatus, quae tamen semel nauata rei publicae opera et uno | |
| felici proelio reciperarunt; nemo eorum relegatus in exsilium | 16.1 |
| est, nemini spes emerendi stipendia adempta; hostis deni- | |
| que est datus, cum quo dimicantes aut uitam semel aut | |
| ignominiam finirent; nos, quibus, nisi quod commisimus ut | 17.1 |
| quisquam ex Cannensi acie miles Romanus superesset, nihil | |
| obici potest, non solum a patria procul Italiaque sed ab hoste | |
| etiam relegati sumus, ubi senescamus in exsilio ne qua spes, ne | 18.1 |
| qua occasio abolendae ignominiae, ne qua placandae ciuium | |
| irae, ne qua denique bene moriendi sit. neque ignominiae | 19.1 |
| finem nec uirtutis praemium petimus; modo experiri animum | |
| et uirtutem exercere liceat. laborem et periculum petimus, | |
| ut uirorum, ut militum officio fungamur. bellum in Sicilia | 20.1 |
| iam alterum annum ingenti dimicatione geritur; urbes alias | |
| Poenus, alias Romanus expugnat; peditum, equitum acies | |
| concurrunt; ad Syracusas terra marique geritur res; clamo- | 21.1 |
| rem pugnantium crepitumque armorum exaudimus resides | |
| ipsi ac segnes, tamquam nec manus nec arma habeamus. | |
| seruorum legionibus Ti. Sempronius consul totiens iam cum | |
| hoste signis conlatis pugnauit; operae pretium habent liber- | 5 |
| tatem ciuitatemque. pro seruis saltem ad hoc bellum emptis | 22.1 |
| uobis simus; congredi cum hoste liceat et pugnando quae- | |
| rere libertatem. uis tu mari, uis terra, uis acie, uis urbibus | |
| oppugnandis experiri uirtutem? asperrima quaeque ad labo- | 23.1 |
| rem periculumque deposcimus, ut quod ad Cannas faciundum | |
| fuit quam primum fiat, quoniam quidquid postea uiximus id | |
| omne destinatum ignominiae est.' |