| sub haec dicta ad genua Marcelli procubuerunt. Marcel- | 25.7.1.1 |
| lus id nec iuris nec potestatis suae esse dixit; senatui scri- | |
| pturum se omniaque de sententia patrum facturum esse. eae | 2.1 |
| litterae ad nouos consules allatae ac per eos in senatu reci- | |
| tatae sunt; consultusque de iis litteris ita decreuit senatus: | |
| militibus, qui ad Cannas commilitones suos pugnantes dese- | 3.1 |
| ruissent, senatum nihil uidere cur res publica committenda | |
| esset. si M. Claudio proconsuli aliter uideretur, faceret | 4.1 |
| quod e re publica fideque sua duceret, dum ne quis eorum | |
| munere uacaret neu dono militari uirtutis ergo donaretur | |
| neu in Italiam reportaretur donec hostis in terra Italia esset. | |
| comitia deinde a praetore urbano de senatus sententia | 5.1 |
| plebique scitu sunt habita, quibus creatis sunt quinqueuiri | |
| muris turribus reficiendis et triumuiri bini, uni sacris con- | |
| quirendis donisque persignandis, alteri reficiendis aedibus | 6.1 |
| Fortunae et matris Matutae intra portam Carmentalem et | |
| Spei extra portam, quae priore anno incendio consumptae | |
| fuerant. | |
| tempestates foedae fuere; in Albano monte biduum con- | 7.1 |
| tinenter lapidibus pluuit; tacta de caelo multa, duae in Capi- | |
| tolio aedes, uallum in castris multis locis supra Suessulam, et | |
| duo uigiles exanimati; murus turresque quaedam Cumis non | 8.1 |
| ictae modo fulminibus sed etiam decussae. Reate saxum | |
| ingens uisum uolitare, sol rubere solito magis sanguineoque | |
| similis. horum prodigiorum causa diem unum supplicatio | 9.1 |
| fuit et per aliquot dies consules rebus diuinis operam dede- | |
| runt et per eosdem dies sacrum nouendiale fuit. | |
| cum Tarentinorum defectio iam diu et in spe Hannibali | 10.1 |
| et in suspicione Romanis esset, causa forte extrinsecus | |
| maturandae eius interuenit. Phileas Tarentinus diu iam per | 11.1 |
| speciem legationis Romae cum esset, uir inquieti animi et | |
| minime otium, quo tum diutino senescere uidebatur, patientis, | |
| aditum sibi ad obsides Thurinos <et> Tarentinos inuenit. | |
| custodiebantur in atrio Libertatis minore cura, quia nec | 12.1 |
| ipsis nec ciuitatibus eorum fallere Romanos expediebat. | |
| hos crebris conloquiis sollicitatos corruptis aedituis duobus | 13.1 |
| cum primis tenebris custodia eduxisset, ipse comes occulti | |
| itineris factus profugit. luce prima uolgata per urbem fuga | 14.1 |
| est missique qui sequerentur ab Tarracina comprensos omnes | |
| retraxerunt. deducti in comitium uirgisque approbante | |
| populo caesi de saxo deiciuntur. |