| huius atrocitas poenae duarum nobilissimarum in Italia | 25.8.1.1 |
| Graecarum ciuitatium animos inritauit cum publice, tum | 2.1 |
| etiam singulos priuatim ut quisque tam foede interemptos | |
| aut propinquitate aut amicitia contingebat. ex iis tredecim | 3.1 |
| fere nobiles iuuenes Tarentini coniurauerunt, quorum prin- | |
| cipes Nico et Philemenus erant. hi priusquam aliquid | 4.1 |
| mouerent conloquendum cum Hannibale rati, nocte per | |
| speciem uenandi urbe egressi ad eum proficiscuntur; et cum | 5.1 |
| haud procul castris abessent, ceteri silua prope uiam sese | |
| occuluerunt, Nico et Philemenus progressi ad stationes com- | |
| prehensique, ultro id petentes, ad Hannibalem deducti sunt. | |
| qui cum et causas consilii sui et quid pararent exposuissent, | 6.1 |
| conlaudati oneratique promissis iubentur, ut fidem popula- | |
| ribus facerent, praedandi causa se urbe egressos, pecora | |
| Carthaginiensium quae pastum propulsa essent ad urbem | |
| agere; tuto ac sine certamine id facturos promissum est. | 5 |
| conspecta ea praeda iuuenum est minusque iterum ac saepius | 7.1 |
| id eos audere miraculo fuit. congressi cum Hannibale | 8.1 |
| rursus fide sanxerunt liberos Tarentinos leges <suas> suaque | |
| omnia habituros neque ullum uectigal Poeno pensuros | |
| praesidiumue inuitos recepturos; prodita praesidia Cartha- | |
| giniensium fore. haec ubi conuenerunt, tunc uero Phile- | 9.1 |
| menus consuetudinem nocte egrediundi redeundique in | |
| urbem frequentiorem facere. et erat uenandi studio insignis, | |
| canesque et alius apparatus sequebatur, captumque ferme | 10.1 |
| aliquid aut ab hoste ex praeparato allatum reportans donabat | |
| aut praefecto aut custodibus portarum; nocte maxime com- | |
| meare propter metum hostium credebant. | |
| ubi iam eo consuetudinis adducta res est ut, quocumque | 11.1 |
| noctis tempore sibilo dedisset signum, porta aperiretur, | |
| tempus agendae rei Hannibali uisum est. tridui uiam | 12.1 |
| aberat; ubi, quo minus mirum esset uno eodemque loco | |
| statiua eum tam diu habere, aegrum simulabat. Romanis | 13.1 |
| quoque, qui in praesidio Tarenti erant, suspecta esse iam | |
| segnis mora eius desierat. |