| ceterum postquam Tarentum | 25.9.1.1 |
| ire constituit, decem milibus peditum atque equitum, quos | |
| in expeditionem uelocitate corporum ac leuitate armorum | |
| aptissimos esse ratus est, electis, quarta uigilia noctis signa | |
| mouit, praemissisque octoginta fere Numidis equitibus prae- | 2.1 |
| cepit ut discurrerent circa uias perlustrarentque omnia oculis, | |
| ne quis agrestium procul spectator agminis falleret; prae- | 3.1 |
| gressos retraherent, obuios occiderent, ut praedonum magis | |
| quam exercitus accolis species esset. ipse raptim agmine | |
| acto quindecim ferme milium spatio castra ab Tarento | |
| posuit; et ne ibi quidem nuntiato quo pergerent, tantum | 4.1 |
| conuocatos milites monuit uia omnes irent nec deuerti quem- | |
| quam aut excedere ordine agminis paterentur et in primis | |
| intenti ad imperia accipienda essent neu quid nisi ducum | |
| iussu facerent; se in tempore editurum quae uellet agi. | 5 |
| eadem ferme hora Tarentum fama praeuenerat Numidas | 5.1 |
| equites paucos populari agros terroremque late agrestibus | |
| iniecisse. ad quem nuntium nihil ultra motus praefectus | 6.1 |
| Romanus quam ut partem equitum postero die luce prima | |
| iuberet exire ad arcendum populationibus hostem; in cetera | 7.1 |
| adeo nihil ab eo intenta cura est ut contra pro argumento | |
| fuerit illa procursatio Numidarum Hannibalem exercitumque | |
| <e> castris non mouisse. | |
| Hannibal concubia nocte mouit. dux Philemenus erat | 8.1 |
| cum solito captae uenationis onere; ceteri proditores ea quae | |
| composita erant exspectabant. conuenerat autem ut Phile- | 9.1 |
| menus portula adsueta uenationem inferens armatos indu- | |
| ceret, parte alia portam Temenitida adiret Hannibal; ea | 10.1 |
| mediterranea regio est orientem spectans; busta aliquantum | |
| intra moenia includunt. cum portae adpropinquaret, editus | |
| ex composito ignis ab Hannibale est refulsitque idem red- | |
| ditum ab Nicone signum; exstinctae deinde utrimque | 5 |
| flammae sunt. Hannibal silentio ducebat ad portam. Nico | 11.1 |
| ex improuiso adortus sopitos uigiles in cubilibus suis ob- | |
| truncat portamque aperit. Hannibal cum peditum agmine | 12.1 |
| ingreditur, equites subsistere iubet ut, quo res postulet | |
| occurrere libero campo possent. et Philemenus portulae | 13.1 |
| parte alia, qua commeare adsuerat, adpropinquabat. nota | |
| uox eius et familiare iam signum cum excitasset uigilem, | |
| dicenti uix sustineri grandis bestiae onus portula aperitur. | |
| inferentes aprum duos iuuenes secutus ipse cum expedito | 14.1 |
| uenatore uigilem, incautius miraculo magnitudinis in eos qui | |
| ferebant uersum, uenabulo traicit. ingressi deinde triginta | 15.1 |
| fere armati ceteros uigiles obtruncant refringuntque portam | |
| proximam et agmen sub signis confestim inrupit. inde | |
| cum silentio in forum ducti Hannibali sese coniunxerunt. | |
| tum duo milia Gallorum Poenus in tres diuisa partes per | 16.1 |
| urbem dimittit; Tarentinos <iis addit duces binos>; itinera | |
| quam maxime frequentia occupari iubet, tumultu orto Ro- | 17.1 |
| manos passim caedi, oppidanis parci. sed ut fieri id posset, | |
| praecipit iuuenibus Tarentinis ut, ubi quem suorum procul | |
| uidissent, quiescere ac silere ac bono animo esse iuberent. |