| iam tumultus erat clamorque qualis esse in capta urbe | 25.10.1.1 |
| solet; sed quid rei esset nemo satis pro certo scire. Tarentini | 2.1 |
| Romanos ad diripiendam urbem credere coortos; Romanis | |
| seditio aliqua cum fraude uideri ab oppidanis mota. prae- | 3.1 |
| fectus primo excitatus tumultu in portum effugit; inde accep- | |
| tus scapha in arcem circumuehitur. errorem et tuba audita | 4.1 |
| ex theatro faciebat; nam et Romana erat, a proditoribus ad | |
| hoc ipsum praeparata, et inscienter a Graeco inflata quis aut | |
| quibus signum daret incertum efficiebat. ubi inluxit, et Ro- | 5.1 |
| manis Punica et Gallica arma cognita [tum] dubitationem | |
| exemerunt, et Graeci Romanos passim caede stratos cernen- | |
| tes, ab Hannibale captam urbem senserunt. postquam lux | 6.1 |
| certior erat et Romani qui caedibus superfuerant in arcem | |
| confugerant conticiscebatque paulatim tumultus, tum Han- | |
| nibal Tarentinos sine armis conuocari iubet. conuenere | 7.1 |
| omnes, praeterquam qui cedentes in arcem Romanos ad | |
| omnem adeundam simul fortunam persecuti fuerant. ibi | 8.1 |
| Hannibal benigne adlocutus Tarentinos testatusque quae | |
| praestitisset ciuibus eorum quos ad Trasumennum aut ad | |
| Cannas cepisset, simul in dominationem superbam Romano- | |
| rum inuectus, recipere se in domos suas quemque iussit et | 9.1 |
| foribus nomen suum inscribere; se domos eas quae inscriptae | |
| non essent signo extemplo dato diripi iussurum; si quis in | |
| hospitio ciuis Romani—uacuas autem tenebant domo— | |
| nomen inscripsisset, eum se pro hoste habiturum. contione | 10.1 |
| dimissa cum titulis notatae fores discrimen pacatae ab hostili | |
| domo fecissent, signo dato ad diripienda hospitia Romana | |
| passim discursum est; et fuit praedae aliquantum. |