| postero die ad oppugnandam arcem ducit; quam cum et | 25.11.1.1 |
| <a> mari, quo in paene insulae modum pars maior circumluitur, | |
| praealtis rupibus et ab ipsa urbe muro et fossa ingenti saeptam | |
| uideret eoque nec ui nec operibus expugnabilem esse, ne aut | 2.1 |
| se ipsum cura tuendi Tarentinos a maioribus rebus morare- | |
| tur aut in relictos sine ualido praesidio Tarentinos impetum | |
| ex arce cum uellent Romani facerent, uallo urbem ab arce | |
| intersaepire statuit, non sine illa etiam spe cum prohibentibus | 3.1 |
| opus Romanis manum posse conseri et, si ferocius procucur- | |
| rissent, magna caede ita attenuari praesidii uires ut facile per | |
| se ipsi Tarentini urbem ab iis tueri possent. ubi coeptum | 4.1 |
| opus est, patefacta repente porta impetum in munientes fece- | |
| runt Romani pellique se statio passa est quae pro opere erat, | |
| ut successu cresceret audacia pluresque et longius pulsos | |
| persequerentur. tum signo dato coorti undique Poeni | 5.1 |
| sunt, quos instructos ad hoc Hannibal tenuerat; nec sus- | |
| tinuere impetum Romani; sed ab effusa fuga loci angustiae | |
| eos impeditaque alia opere iam coepto, alia apparatu operis | |
| morabantur; plurimi in fossam praecipitauere occisique sunt | 6.1 |
| plures in fuga quam in pugna. inde et opus nullo pro- | |
| hibente fieri coeptum. fossa ingens ducta et uallum intra | 7.1 |
| eam erigitur modicoque post interuallo murum etiam eadem | |
| regione addere parat, ut uel sine praesidio tueri se aduersus | |
| Romanos possent. reliquit tamen modicum praesidium, | 8.1 |
| simul ut in perficiendo muro adiuuaret: ipse profectus cum | |
| ceteris copiis ad Galaesum flumen—quinque milia ab urbe | |
| abest—posuit castra. | |
| ex his statiuis regressus ad inspiciendum quod opus | 9.1 |
| aliquantum opinione eius celerius creuerat, spem cepit etiam | |
| arcem expugnari posse. et est non altitudine, ut ceterae, | |
| tuta sed loco plano posita et ab urbe muro tantum ac fossa | |
| diuisa. cum iam machinationum omni genere et operibus | 10.1 |
| oppugnaretur, missum a Metaponto praesidium Romanis | |
| fecit animum ut nocte ex improuiso opera hostium inuaderent. | |
| alia disiecerunt, alia igni corruperunt, isque finis Hannibali | |
| fuit ea parte arcem oppugnandi. reliqua erat in obsidione | 11.1 |
| spes nec ea satis efficax, quia arcem tenentes, quae in paene | |
| insula posita imminet faucibus portus, mare liberum habe- | |
| bant, urbs contra exclusa maritimis commeatibus propiusque | |
| inopiam erant obsidentes quam obsessi. Hannibal con- | 12.1 |
| uocatis principibus Tarentinis omnes praesentes difficultates | |
| exposuit: neque arcis tam munitae expugnandae cernere | |
| uiam neque in obsidione quicquam habere spei donec mari | |
| hostes potiantur; quod si naues sint, quibus commeatus | 13.1 |
| inuehi prohibeat, extemplo aut abscessuros aut dedituros se | |
| hostes. adsentiebantur Tarentini; ceterum ei qui consilium | 14.1 |
| adferret opem quoque in eam rem adferendam censebant esse. | |
| Punicas enim naues ex Sicilia accitas id posse facere: suas, | 15.1 |
| quae sinu exiguo intus inclusae essent, cum claustra portus | |
| hostis haberet, quem ad modum inde in apertum mare | |
| euasuras? 'euadent' inquit Hannibal. 'multa, quae impe- | 16.1 |
| dita natura sunt, consilio expediuntur. urbem in campo | |
| sitam habetis; planae et satis latae uiae patent in omnes | |
| partes. uia, quae ex portu per mediam urbem ad mare | 17.1 |
| transmissa est, plaustris transueham naues haud magna mole | |
| et mare nostrum erit, quo nunc hostes potiuntur, et illinc | |
| mari, hinc terra circumsedebimus arcem; immo breui aut | |
| relictam ab hostibus aut cum ipsis hostibus capiemus.' haec | 18.1 |
| oratio non spem modo effectus sed ingentem etiam ducis | |
| admirationem fecit. contracta extemplo undique plaustra | |
| iunctaque inter se et machinae ad subducendas naues admotae | |
| munitumque inter quo faciliora plaustra minorque moles in | 5 |
| transitu esset. iumenta inde et homines contracti et opus | 19.1 |
| impigre coeptum; paucosque post dies classis instructa ac | |
| parata circumuehitur arcem et ante os ipsum portus ancoras | |
| iacit. hunc statum rerum Hannibal Tarenti relinquit, | 20.1 |
| regressus ipse in hiberna. ceterum defectio Tarentinorum | |
| utrum priore anno an hoc facta sit, in diuersum auctores | |
| trahunt; plures propioresque aetate memoriae rerum hoc | |
| anno factam tradunt. | 5 |