| Romae consules praetoresque usque <ad> ante diem quin- | 25.12.1.1 |
| tum kalendas Maias Latinae tenuerunt; eo die perpetrato | 2.1 |
| sacro in monte in suas quisque prouincias proficiscuntur. | |
| religio deinde noua obiecta est ex carminibus Marcianis. | |
| uates hic Marcius inlustris fuerat, et cum conquisitio priore | 3.1 |
| anno ex senatus consulto talium librorum fieret, in M. Aemili | |
| praetoris [urbem], qui eam rem agebat, manus uenerant; is | |
| protinus nouo praetori Sullae tradiderat. ex huius Marci | 4.1 |
| duobus carminibus alterius post rem actam editi comperto | |
| auctoritas euentu alteri quoque, cuius nondum tempus uene- | |
| rat, adferebat fidem. priore carmine Cannensis praedicta | 5.1 |
| clades in haec fere uerba erat: 'amnem, Troiugena, fuge | |
| Cannam, ne te alienigenae cogant in campo Diomedis con- | |
| serere manus. sed neque credes tu mihi, donec compleris | 6.1 |
| sanguine campum, multaque milia occisa tua deferet amnis | |
| in pontum magnum ex terra frugifera; piscibus atque auibus | |
| ferisque quae incolunt terras iis fuat esca caro tua; nam | |
| mihi ita Iuppiter fatus est.' et Diomedis Argiui campos et | 7.1 |
| Cannam flumen ii qui militauerant in iis locis iuxta atque | |
| ipsam cladem agnoscebant. tum alterum carmen recitatum, | 8.1 |
| non eo tantum obscurius quia incertiora futura praeteritis | |
| sunt sed perplexius etiam scripturae genere. 'hostes, Ro- | 9.1 |
| mani, si ex agro expellere uoltis, uomicam quae gentium | |
| uenit longe, Apollini uouendos censeo ludos qui quotannis | |
| comiter Apollini fiant; cum populus dederit ex publico par- | |
| tem, priuati uti conferant pro se atque suis; iis ludis faciendis | 10.1 |
| praesit praetor is quis ius populo plebeique dabit summum; | |
| decemuiri Graeco ritu hostiis sacra faciant. hoc si recte | |
| facietis, gaudebitis semper fietque res uestra melior; nam is | |
| deum exstinguet perduelles uestros qui uestros campos pascit | 5 |
| placide.' ad id carmen expiandum diem unum sumpserunt; | 11.1 |
| postero die senatus consultum factum est ut decemuiri libros | |
| de ludis Apollini reque diuina facienda inspicerent. ea cum | 12.1 |
| inspecta relataque ad senatum essent, censuerunt patres | |
| Apollini ludos uouendos faciendosque et quando ludi facti | |
| essent, duodecim milia aeris praetori ad rem diuinam et duas | |
| hostias maiores dandas. alterum senatus consultum factum | 13.1 |
| est ut decemuiri sacrum Graeco ritu facerent hisce hostiis, | |
| Apollini boue aurato et capris duabus albis auratis, Latonae | |
| boue femina aurata. ludos praetor in circo maximo cum | 14.1 |
| facturus esset, edixit ut populus per eos ludos stipem Apollini | |
| quantam commodum esset conferret. haec est origo ludo- | 15.1 |
| rum Apollinarium, uictoriae, non ualetudinis ergo ut plerique | |
| rentur, uotorum factorumque. populus coronatus spectauit, | |
| matronae supplicauere; uolgo apertis ianuis in propatulo | |
| epulati sunt celeberque dies omni caerimoniarum genere | 5 |
| fuit. |