| cum Hannibal circa Tarentum, consules ambo in Samnio | 25.13.1.1 |
| essent sed circumsessuri Capuam uiderentur, quod malum | |
| diuturnae obsidionis esse solet, iam famem Campani sentie- | |
| bant, quia sementem facere prohibuerant eos Romani exerci- | |
| tus. itaque legatos ad Hannibalem miserunt orantes ut | 2.1 |
| priusquam consules in agros suos educerent legiones uiaeque | |
| omnes hostium praesidiis insiderentur, frumentum ex pro- | |
| pinquis locis conuehi iuberet Capuam. Hannibal Hanno- | 3.1 |
| nem ex Bruttiis cum exercitu in Campaniam transire et dare | |
| operam ut frumenti copia fieret Campanis iussit. Hanno ex | 4.1 |
| Bruttiis profectus cum exercitu, uitabundus castra hostium | |
| consulesque qui in Samnio erant, cum Beneuento iam | |
| appropinquaret, tria milia passuum ab ipsa urbe loco edito | |
| castra posuit; inde ex sociis circa populis quo aestate com- | 5.1 |
| portatum erat deuehi frumentum in castra iussit praesidiis | |
| datis quae commeatus eos prosequerentur. Capuam inde | 6.1 |
| nuntium misit qua die in castris ad accipiendum frumentum | |
| praesto essent omni undique genere uehiculorum iumento- | |
| rumque ex agris contracto. id pro cetera socordia negle- | 7.1 |
| gentiaque a Campanis actum; paulo plus quadringenta | |
| uehicula missa et pauca praeterea iumenta. ob id castigatis | |
| ab Hannone quod ne fames quidem, quae mutas accenderet | |
| bestias, curam eorum stimulare posset alia prodicta dies ad | 5 |
| frumentum maiore apparatu petendum. ea omnia, sicut acta | 8.1 |
| erant, cum enuntiata Beneuentanis essent, legatos decem | |
| extemplo ad consules—circa Bouianum castra Romanorum | |
| erant—miserunt. qui cum auditis quae ad Capuam ageren- | 9.1 |
| tur inter se comparassent ut alter in Campaniam exercitum | |
| duceret, Fuluius, cui ea prouincia obuenerat, profectus nocte | |
| Beneuenti moenia est ingressus. ex propinquo cognoscit | 10.1 |
| Hannonem cum exercitus parte profectum frumentatum; | |
| per quaestorem Campanis datum frumentum; duo milia plau- | |
| strorum, inconditam inermemque aliam turbam aduenisse; | |
| per tumultum ac trepidationem omnia agi, castrorumque | 5 |
| formam et militarem ordinem immixtis agrestibus [iis] externis | |
| sublatum. | |
| his satis compertis, consul militibus edicit, signa tantum | 11.1 |
| armaque in proximam noctem expedirent; castra Punica op- | |
| pugnanda esse. quarta uigilia profecti sarcinis omnibus im- | 12.1 |
| pedimentisque Beneuenti relictis, paulo ante lucem cum ad | |
| castra peruenissent, tantum pauoris iniecerunt ut, si in plano | |
| castra posita essent, haud dubie primo impetu capi potuerint. | |
| altitudo loci et munimenta defendere quae nulla ex parte | 13.1 |
| adiri nisi arduo ac difficili adscensu poterant. luce prima | 14.1 |
| proelium ingens accensum est. nec uallum modo tutantur | |
| Poeni sed, ut quibus locus aequior esset, deturbant nitentes | |
| per ardua hostes. |