| uincit tamen omnia pertinax uirtus, et | 25.14.1.1 |
| aliquot simul partibus ad uallum ac fossas peruentum est sed | |
| cum multis uolneribus ac militum pernicie. itaque conuo- | 2.1 |
| catis <legatis> tribunisque militum consul absistendum teme- | |
| rario incepto ait; tutius sibi uideri reduci eo die exercitum | |
| Beneuentum, dein postero <castra> castris hostium iungi, ne | |
| exire inde Campani neue Hanno regredi posset; id quo facilius | 3.1 |
| obtineatur, collegam quoque et exercitum eius se acciturum | |
| totumque eo uersuros bellum. haec consilia ducis, cum | |
| iam receptui caneret, clamor militum aspernantium tam | |
| segne imperium disiecit. proxima forte [hostium] erat co- | 4.1 |
| hors Paeligna, cuius praefectus Uibius Accaus arreptum uexil- | |
| lum trans uallum hostium traiecit. exsecratus inde seque | 5.1 |
| et cohortem si eius uexilli hostes potiti essent, princeps ipse | |
| per fossam uallumque in castra inrupit. iamque intra ual- | 6.1 |
| lum Paeligni pugnabant, cum altera parte, Ualerio Flacco | |
| tribuno militum tertiae legionis exprobrante Romanis igna- | |
| uiam qui sociis captorum castrorum concederent decus, T. | |
| Pedanius princeps primus centurio, cum signifero signum | 7.1 |
| ademisset, 'iam hoc signum et hic centurio' inquit 'intra | |
| uallum hostium erit; sequantur qui capi signum ab hoste | |
| prohibituri sunt.' manipulares sui primum transcendentem | |
| fossam, dein legio tota secuta est. iam et consul ad con- | 8.1 |
| spectum transgredientium uallum mutato consilio ab reuo- | |
| cando[que] ad incitandos hortandosque uersus milites, osten- | |
| dere in quanto discrimine ac periculo fortissima cohors | |
| sociorum et ciuium legio esset. itaque pro se quisque omnes | 9.1 |
| per aequa atque iniqua loca, cum undique tela conicerentur | |
| armaque et corpora hostes obicerent, peruadunt inrumpunt- | |
| que; multi uolnerati etiam quos uires et sanguis desereret, | |
| ut intra uallum hostium caderent nitebantur; capta ita- | 10.1 |
| que momento temporis uelut in plano sita nec permunita | |
| castra. caedes inde, non iam pugna erat omnibus intra | |
| uallum permixtis. | |
| supra sex milia hostium occisa, supra septem milia capi- | 11.1 |
| tum cum frumentatoribus Campanis omnique plaustrorum | |
| et iumentorum apparatu capta; et alia ingens praeda fuit | |
| quam Hanno, populabundus passim cum isset, ex sociorum | |
| populi Romani agris traxerat. inde deletis hostium castris | 12.1 |
| Beneuentum reditum praedamque ibi ambo consules—nam | |
| et Ap. Claudius eo post paucos dies uenit—uendiderunt | |
| diuiseruntque. et donati quorum opera castra hostium | 13.1 |
| capta erant, ante alios Accaus Paelignus et T. Pedanius, | |
| princeps tertiae legionis. Hanno ab Cominio Ocrito, quo | 14.1 |
| nuntiata castrorum clades est, cum paucis frumentatoribus | |
| quos forte secum habuerat fugae magis quam itineris modo in | |
| Bruttios rediit. |