| et [legati] Campani, audita sua pariter socio- | 25.15.1.1 |
| rumque clade legatos ad Hannibalem miserunt qui nuntia- | |
| rent duos consules ad Beneuentum esse, diei iter a Capua; | |
| tantum non ad portas et muros bellum esse; ni propere sub- | |
| ueniat, celerius Capuam quam Arpos in potestatem hostium | 5 |
| uenturam. ne Tarentum quidem, non modo arcem, tanti | 2.1 |
| debere esse ut Capuam, quam Carthagini aequare sit solitus, | |
| desertam indefensamque populo Romano tradat. Hannibal, | 3.1 |
| curae sibi fore rem Campanam pollicitus, in praesentia duo | |
| milia equitum cum legatis mittit quo praesidio agros popula- | |
| tionibus possent prohibere. | |
| Romanis interim, sicut aliarum rerum, arcis Tarentinae | 4.1 |
| praesidiique quod ibi obsideretur cura est. C. Seruilius le- | |
| gatus, ex auctoritate patrum a P. Cornelio praetore in Etru- | |
| riam ad frumentum coemendum missus, cum aliquot nauibus | |
| onustis in portum Tarentinum inter hostium custodias perue- | 5 |
| nit. cuius aduentu qui ante in exigua spe uocati saepe ad | 5.1 |
| transitionem ab hostibus per conloquia erant ultro ad trans- | |
| eundum hostes uocabant sollicitabantque. et erat satis | |
| ualidum praesidium traductis ad arcem Tarenti tuendam qui | |
| Metaponti erant militibus. itaque Metapontini extemplo | 6.1 |
| metu quo tenebantur liberati ad Hannibalem defecere. | |
| hoc idem eadem ora maris et Thurini fecerunt. mouit | 7.1 |
| eos non Tarentinorum magis defectio Metapontinorumque, | |
| quibus indidem ex Achaia oriundi etiam cognatione iuncti | |
| erant, quam ira in Romanos propter obsides nuper interfe- | |
| ctos. eorum amici cognatique litteras ac nuntios ad Hanno- | 8.1 |
| nem Magonemque, qui in propinquo in Bruttiis erant, mise- | |
| runt, si exercitum ad moenia admouissent, se in potestatem | |
| eorum urbem tradituros esse. M. Atinius Thuriis cum | 9.1 |
| modico praesidio praeerat, quem facile elici ad certamen | |
| temere ineundum rebantur posse, non militum quos per- | |
| paucos habebat fiducia quam iuuentutis Thurinae; eam ex | |
| industria centuriauerat armaueratque ad tales casus. diuisis | 10.1 |
| copiis inter se duces Poeni cum agrum Thurinum ingressi | |
| essent, Hanno cum peditum agmine infestis signis ire ad | |
| urbem pergit, Mago cum equitatu tectus collibus ap<te ad> | |
| tegendas insidias oppositis subsistit. Atinius peditum tantum | 11.1 |
| agmine per exploratores comperto in aciem copias educit, et | |
| fraudis intestinae et hostium insidiarum ignarus. pedestre | 12.1 |
| proelium fuit persegne paucis in prima acie pugnantibus | |
| Romanis, Thurinis exspectantibus magis quam adiuuantibus | |
| euentum; et Carthaginiensium acies de industria pedem re- | |
| ferebat, ut ad terga collis ab equite suo insessi hostem incau- | 5 |
| tum pertraheret. quo ubi est uentum, coorti cum clamore | 13.1 |
| equites prope inconditam Thurinorum turbam nec satis fido | |
| animo unde pugnabat stantem extemplo in fugam auerterunt. | |
| Romani, quamquam circumuentos hinc pedes, hinc eques | 14.1 |
| urgebat, tamen aliquamdiu pugnam traxere; postremo et | |
| ipsi terga uertunt atque ad urbem fugiunt. ibi proditores | 15.1 |
| conglobati cum popularium agmen patentibus portis accepis- | |
| sent, ubi Romanos fusos ad urbem ferri uiderunt, concla- | |
| mant instare Poenum permixtosque et hostes urbem inuasuros | |
| ni propere portas claudant. ita exclusos Romanos prae- | 16.1 |
| buere hosti ad caedem; Atinius tamen cum paucis receptus. | |
| seditio inde paulisper tenuit, cum [inde] alii cedendum | |
| fortunae et tradendam urbem uictoribus censerent. ceterum, | 17.1 |
| ut plerumque, fortuna et consilia mala uicerunt; Atinio cum | |
| suis ad mare ac naues deducto, magis quia ipsi ob imperium | |
| in se mite ac iustum consultum uolebant quam respectu | |
| Romanorum, Carthaginienses in urbem accipiunt. | 5 |
| consules a Beneuento in Campanum agrum legiones | 18.1 |
| ducunt non ad frumenta modo, quae iam in herbis erant, | |
| corrumpenda sed ad Capuam oppugnandam, nobilem se | 19.1 |
| consulatum tam opulentae urbis excidio rati facturos, simul | |
| et ingens flagitium imperio dempturos, quod urbi tam pro- | |
| pinquae tertium annum impunita defectio esset. ceterum | 20.1 |
| ne Beneuentum sine praesidio esset et ut ad subita belli, | |
| si Hannibal, quod facturum haud dubitabant, ad opem | |
| ferendam sociis Capuam uenisset, equitis uim sustinere | |
| possent, Ti. Gracchum ex Lucanis cum equitatu ac leui | 5 |
| armatura Beneuentum uenire iubent; legionibus statiuisque | |
| ad obtinendas res in Lucanis aliquem praeficeret. |