| Graccho, priusquam ex Lucanis moueret, sacrificanti triste | 25.16.1.1 |
| prodigium factum est. ad exta sacrificio perpetrato angues | 2.1 |
| duo ex occulto adlapsi adedere iocur conspectique repente | |
| ex oculis abierunt. et cum haruspicum monitu sacrificium | 3.1 |
| instauraretur atque intentius exta seruarentur, iterum ac | |
| tertium tradunt libato[que] iocinere intactos angues abisse. | |
| cum haruspices ad imperatorem id pertinere prodigium | 4.1 |
| praemonuissent et ab occultis cauendum hominibus con- | |
| sultisque, nulla tamen prouidentia fatum imminens moueri | |
| potuit. Flauus Lucanus fuit, caput partis eius Lucanorum, | 5.1 |
| cum pars ad Hannibalem defecisset, quae cum Romanis | |
| stabat; et iam annuo in magistratu erat, ab iisdem illis | |
| creatus praetor. is mutata repente uoluntate locum gratiae | 6.1 |
| apud Poenum quaerens, neque transire ipse neque trahere | |
| ad defectionem Lucanos satis habuit, nisi imperatoris et | |
| eiusdem hospitis proditi capite ac sanguine foedus cum | |
| hostibus sanxisset. ad Magonem, qui in Bruttiis praeerat, | 7.1 |
| clam in conloquium uenit fideque ab eo accepta, si Roma- | |
| num iis imperatorem tradidisset, liberos cum suis legibus | |
| uenturos in amicitiam Lucanos, deducit Poenum in locum | |
| <quo cum> paucis Gracchum adducturum ait: Mago ibi | 8.1 |
| pedites equitesque armatos—et capere eas latebras ingentem | |
| numerum—occuleret. loco satis inspecto atque undique | 9.1 |
| explorato dies composita gerendae rei est. Flauus ad Ro- | |
| manum imperatorem uenit. rem se ait magnam incohasse, | 10.1 |
| ad quam perficiendam ipsius Gracchi opera opus esse: | |
| omnium populorum praetoribus, qui ad Poenum in illo | |
| communi Italiae motu descissent, persuasisse ut redirent in | |
| amicitiam Romanorum, quando res quoque Romana, quae | 11.1 |
| prope exitium clade Cannensi uenisset, in dies melior atque | |
| auctior fieret, Hannibalis uis senesceret ac prope ad nihilum | |
| uenisset: ueteri delicto haud implacabiles fore Romanos; | 12.1 |
| nullam unquam gentem magis exorabilem promptioremque | |
| ueniae dandae fuisse; quotiens rebellioni etiam maiorum | |
| suorum ignotum? haec ab se suis dicta; ceterum ab ipso | 13.1 |
| Graccho eadem haec audire malle eos praesentisque contin- | |
| gere dextram <et> id pignus fidei secum ferre: locum se con- | 14.1 |
| cilio iis dixisse a conspectu amotum, haud procul castris | |
| Romanis; ibi paucis uerbis transigi rem posse ut omne | |
| nomen Lucanum in fide ac societate Romana sit. Gracchus | 15.1 |
| fraudem et sermoni et rei abesse ratus ac similitudine ueri | |
| captus, cum lictoribus ac turma equitum e castris profectus | |
| duce hospite <in> insidias praecipitat. hostes subito exorti; | 16.1 |
| et, ne dubia proditio esset, Flauus iis se adiungit. tela | |
| undique in Gracchum atque equites coniciuntur. Gracchus | 17.1 |
| ex equo desilit; idem ceteros facere iubet hortaturque ut, | |
| quod unum reliquum fortuna fecerit, id cohonestent uirtute: | |
| reliquum autem quid esse paucis a multitudine in ualle silua | 18.1 |
| ac montibus saepta circumuentis praeter mortem? id re- | 19.1 |
| ferre, utrum praebentes corpora pecorum modo inulti truci- | |
| dentur an toti a patiendo exspectandoque euentu in impetum | |
| atque iram uersi, agentes audentesque, perfusi hostium cruore, | |
| inter exspirantium inimicorum cumulata armaque et corpora | 5 |
| cadant. Lucanum proditorem ac transfugam omnes pete- | 20.1 |
| rent; qui eam uictimam prae se ad inferos misisset, eum | |
| decus eximium, egregium solatium suae morti inuentu- | |
| rum. inter haec dicta paludamento circa laeuum brac- | 21.1 |
| chium intorto—nam ne scuta quidem secum extulerant—in | |
| hostes impetum fecit. maior quam pro numero hominum | 22.1 |
| editur pugna. iaculis maxime aperta corpora Romanorum; | |
| et, cum undique ex altioribus locis in cauam uallem con- | |
| iectus esset, transfiguntur. Gracchum iam nudatum prae- | 23.1 |
| sidio uiuum capere Poeni nituntur; ceterum conspicatus | |
| Lucanum hospitem inter hostes adeo infestus confertos | |
| inuasit ut parci ei sine multorum pernicie non posset. | |
| exanimem eum Mago extemplo ad Hannibalem misit poni- | 24.1 |
| que cum captis simul fascibus ante tribunal imperatoris | |
| iussit. | |
| haec si uera fama est, Gracchus in Lucanis ad campos | 25.1 |
| qui Ueteres uocantur periit. |