| sunt qui in agro Beneuentano | 25.17.1.1 |
| prope Calorem fluuium contendant a castris cum lictoribus | |
| ac tribus seruis lauandi causa progressum, cum forte inter | 2.1 |
| salicta innata ripis laterent hostes, nudum atque inermem | |
| saxisque quae uoluit amnis propugnantem interfectum. sunt | 3.1 |
| qui haruspicum monitu quingentos passus a castris progres- | |
| sum, uti loco puro ea quae ante dicta prodigia sunt procu- | |
| raret, ab insidentibus forte locum duabus turmis Numidarum | |
| circumuentum scribant. adeo nec locus nec ratio mortis in | 5 |
| uiro tam claro et insigni constat. funeris quoque Gracchi | 4.1 |
| uaria est fama. alii in castris Romanis sepultum ab suis, | |
| alii ab Hannibale—et ea uolgatior fama est—tradunt in uesti- | |
| bulo Punicorum castrorum rogum exstructum esse, armatum | 5.1 |
| exercitum decucurrisse cum tripudiis Hispanorum motibus- | |
| que armorum et corporum suae cuique genti adsuetis, ipso | |
| Hannibale omni rerum uerborumque honore exsequias cele- | |
| brante. haec tradunt qui in Lucanis rei gestae auctores | 6.1 |
| sunt. si illis qui ad Calorem fluuium interfectum memo- | |
| rant credere uelis, capitis tantum Gracchi hostes potiti sunt; | |
| eo delato ad Hannibalem missus ab eo confestim Carthalo, | 7.1 |
| qui in castra Romana ad Cn. Cornelium quaestorem defer- | |
| ret; is funus imperatoris in castris celebrantibus cum exercitu | |
| Beneuentanis fecit. |