| consules agrum Campanum ingressi cum passim popu- | 25.18.1.1 |
| larentur, eruptione oppidanorum et Magonis cum equitatu | |
| territi et trepidi ad signa milites palatos passim reuocarunt, | |
| et uixdum instructa acie fusi supra mille et quingentos | |
| milites amiserunt. inde ingens ferocia superbae suopte | 2.1 |
| ingenio genti creuit multisque proeliis lacessebant Romanos; | |
| sed intentiores ad cauendum consules una pugna fecerat | |
| incaute atque inconsulte inita. restituit tamen his animos | 3.1 |
| et illis minuit audaciam parua una res; sed in bello nihil | |
| tam leue est quod non magnae interdum rei momentum | |
| faciat. T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat | 4.1 |
| perfamiliari hospitio iunctus. creuerat consuetudo, quod | |
| aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem | |
| Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat. is tum | 5.1 |
| Badius progressus ante stationes quae pro porta stabant | |
| uocari Crispinum iussit. quod ubi est Crispino nuntiatum, | |
| ratus conloquium amicum ac familiare quaeri, manente | |
| memoria etiam in discidio publicorum foederum priuati | 5 |
| iuris, paulum a ceteris processit. postquam in conspectum | 6.1 |
| uenere, 'prouoco te' inquit 'ad pugnam, Crispine' Badius; | |
| 'conscendamus equos summotisque aliis uter bello melior | |
| sit decernamus.' ad ea Crispinus nec sibi nec illi ait hostes | 7.1 |
| deesse in quibus uirtutem ostendant; se, etiamsi in acie | |
| occurrerit, declinaturum, ne hospitali caede dextram uiolet; | |
| conuersusque abibat. enimuero ferocius tum Campanus | 8.1 |
| increpare mollitiam ignauiamque et se digna probra in in- | |
| sontem iacere, hospitalem hostem appellans simulantemque | |
| parcere cui sciat parem se non esse. si parum publicis | 9.1 |
| foederibus ruptis dirempta simul et priuata iura esse putet, | |
| Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam | |
| duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium. nihil | 10.1 |
| sibi cum eo consociatum, nihil foederatum, hosti cum hoste, | |
| cuius patriam ac penates publicos priuatosque oppugnatum | |
| uenisset. si uir esset, congrederetur. diu cunctantem Cri- | 11.1 |
| spinum perpulere turmales ne impune insultare Campanum | |
| pateretur. itaque tantum moratus dum imperatores consu- | 12.1 |
| leret permitterentne sibi extra ordinem in prouocantem | |
| hostem pugnare, permissu eorum arma cepit equumque con- | |
| scendit et Badium nomine compellans ad pugnam euocauit. | |
| nulla mora a Campano facta est; infestis equis concur- | 13.1 |
| rerunt. Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio | |
| hasta transfixit, superque delapsum cum uolnere ex equo | |
| desiluit ut pedes iacentem conficeret. Badius priusquam | 14.1 |
| opprimeretur parma atque equo relicto ad suos aufugit; | |
| Crispinus equum armaque capta et cruentam cuspidem in- | 15.1 |
| signis spoliis ostentans cum magna laude et gratulatione | |
| militum ad consules est deductus laudatusque ibi magnifice | |
| et donis donatus. |