| Hannibal ex agro Beneuentano castra ad Capuam cum | 25.19.1.1 |
| mouisset, tertio post die quam uenit copias in aciem eduxit, | |
| haudquaquam dubius, quod Campanis absente se paucos ante | 2.1 |
| dies secunda fuisset pugna, quin multo minus se suumque | |
| totiens uictorem exercitum sustinere Romani possent. | |
| ceterum postquam pugnari coeptum est, equitum maxime | 3.1 |
| incursu, cum iaculis obrueretur, laborabat Romana acies, | |
| donec signum equitibus datum est ut in hostem admitterent | |
| equos. ita equestre proelium erat, cum procul uisus Sem- | 4.1 |
| pronianus exercitus, cui Cn. Cornelius quaestor praeerat, | |
| utrique parti parem metum praebuit ne hostes noui ad- | |
| uentarent. uelut ex composito utrimque signum receptui | 5.1 |
| datum reductique in castra prope aequo Marte discesserunt; | |
| plures tamen ab Romanis primo incursu equitum ceci- | |
| derunt. inde consules, ut auerterent Capua Hannibalem, | 6.1 |
| nocte quae secuta est diuersi, Fuluius in agrum Cumanum, | |
| Claudius in Lucanos abiit. postero die cum uacua castra | 7.1 |
| Romanorum esse nuntiatum Hannibali esset et duobus | |
| agminibus diuersos abiisse, incertus primo utrum sequeretur | |
| Appium institit sequi. ille circumducto hoste qua uoluit | 8.1 |
| alio itinere ad Capuam rediit. | |
| Hannibali alia in his locis bene gerendae rei fortuna ob- | |
| lata est. M. Centenius fuit cognomine Paenula, insignis | 9.1 |
| inter primi pili centuriones et magnitudine corporis et animo. | |
| is, perfunctus militia, per P. Cornelium Sullam praetorem in | 10.1 |
| senatum introductus petit a patribus uti sibi quinque milia | |
| militum darentur: se peritum et hostis et regionum breui | 11.1 |
| operae pretium facturum et quibus artibus ad id locorum | |
| nostri et duces et exercitus capti forent iis aduersus in- | |
| uentorem usurum. id non promissum magis stolide quam | 12.1 |
| stolide creditum tamquam eaedem militares et imperatoriae | |
| artes essent. data pro quinque octo milia militum, pars | 13.1 |
| dimidia ciues, pars socii; et ipse aliquantum uoluntariorum | |
| in itinere ex agris conciuit ac prope duplicato exercitu | |
| in Lucanos peruenit, ubi Hannibal nequiquam secutus | |
| Claudium substiterat. haud dubia res erat, quippe inter | 14.1 |
| Hannibalem ducem et centurionem exercitusque alterum | |
| uincendo ueteranum, alterum nouum totum, magna ex parte | |
| etiam tumultuarium ac semermem. ut conspecta inter se | 15.1 |
| agmina sunt et neutra pars detractauit pugnam, extemplo | |
| instructae acies. pugnatum tamen †ut in nulla pari re† duas | |
| amplius horas concitata, donec dux stetit, Romana acie. | |
| postquam is non pro uetere fama solum sed etiam metu | 16.1 |
| futuri dedecoris, si sua temeritate contractae cladi super- | |
| esset, obiectans se hostium telis cecidit, fusa extemplo est | |
| Romana acies; sed adeo ne fugae quidem iter patuit omni- | 17.1 |
| bus uiis ab equite insessis, ut ex tanta multitudine uix mille | |
| euaserint, ceteri passim alii alia peste absumpti sint. |