| Capua a consulibus iterum summa ui obsideri coepta est, | 25.20.1.1 |
| quaeque in eam rem opus erant comportabantur parabantur- | |
| que. Casilinum frumentum conuectum; ad Uolturni ostium, | 2.1 |
| ubi nunc urbs est, castellum communitum, <ibique et | |
| Puteolis—iam> ante Fabius Maximus munierat—praesidium | |
| impositum ut mare proximum et flumen in potestate essent. | |
| in ea duo maritima castella frumentum, quod ex Sardinia | 3.1 |
| nuper missum erat quodque M. Iunius praetor ex Etruria | |
| coemerat, ab Ostia conuectum est ut exercitui per hiemem | |
| copia esset. ceterum super eam cladem quae in Lucanis | 4.1 |
| accepta erat uolonum quoque exercitus, qui uiuo Graccho | |
| summa fide stipendia fecerat, uelut exauctoratus morte ducis | |
| ab signis discessit. | |
| Hannibal non Capuam neglectam neque in tanto dis- | 5.1 |
| crimine desertos uolebat socios; sed prospero ex temeritate | |
| unius Romani ducis successu in alterius ducis exercitusque | |
| opprimendi occasionem imminebat. Cn. Fuluium praetorem | 6.1 |
| Apuli legati nuntiabant primo, dum urbes quasdam Apulo- | |
| rum quae ad Hannibalem desciuissent oppugnaret, intentius | |
| rem egisse: postea nimio successu et ipsum et milites praeda | |
| impletos in tantam licentiam socordiamque effusos ut nulla | 5 |
| disciplina militiae esset. cum saepe alias, tum paucis diebus | 7.1 |
| ante expertus qualis sub inscio duce exercitus esset in Apu- | |
| liam castra mouit. |