| consules M. Ualerius P. Postumius. eo anno bene | 2.16.1.1 |
| pugnatum cum Sabinis; consules triumpharunt. maiore | |
| inde mole Sabini bellum parabant. aduersus eos et ne | 2.1 |
| quid simul ab Tusculo, unde etsi non apertum, suspectum | |
| tamen bellum erat, repentini periculi oreretur, P. Ualerius | |
| quartum T. Lucretius iterum consules facti. seditio inter | 3.1 |
| belli pacisque auctores orta in Sabinis aliquantum inde | |
| uirium transtulit ad Romanos. namque Attius Clausus, cui | 4.1 |
| postea Appio Claudio fuit Romae nomen, cum pacis ipse | |
| auctor a turbatoribus belli premeretur nec par factioni esset, | |
| ab Inregillo, magna clientium comitatus manu, Romam | |
| transfugit. his ciuitas data agerque trans Anienem; Uetus | 5.1 |
| Claudia tribus—additis postea nouis tribulibus—qui ex eo | |
| uenirent agro appellati. Appius inter patres lectus, haud | |
| ita multo post in principum dignationem peruenit. con- | 6.1 |
| sules infesto exercitu in agrum Sabinum profecti cum ita | |
| uastatione, dein proelio adflixissent opes hostium ut diu | |
| nihil inde rebellionis timeri posset, triumphantes Romam | |
| redierunt. | 5 |
| P. Ualerius, omnium consensu princeps belli pacisque | 7.1 |
| artibus, anno post Agrippa Menenio P. Postumio consuli- | |
| bus moritur, gloria ingenti, copiis familiaribus adeo exiguis, | |
| ut funeri sumptus deesset; de publico est datus. luxere | |
| matronae ut Brutum. eodem anno duae coloniae Latinae, | 8.1 |
| Pometia et Cora, ad Auruncos deficiunt. cum Auruncis | |
| bellum initum; fusoque ingenti exercitu, qui se ingredienti- | |
| bus fines consulibus ferociter obtulerat, omne Auruncum | |
| bellum Pometiam compulsum est. nec magis post proelium | 9.1 |
| quam in proelio caedibus temperatum est; et caesi aliquanto | |
| plures erant quam capti, et captos passim trucidauerunt; ne | |
| ab obsidibus quidem, qui trecenti accepti numero erant, ira | |
| belli abstinuit. et hoc anno Romae triumphatum. | 5 |