| hae clades, super aliam alia, Romam cum essent nun- | 25.22.1.1 |
| tiatae, ingens quidem et luctus et pauor ciuitatem cepit; sed | |
| tamen quia consules, ubi summa rerum esset, ad id locorum | |
| prospere rem gererent, minus his cladibus commouebantur. | |
| legatos ad consules mittunt C. Laetorium M. Metilium qui | 2.1 |
| nuntiarent, ut reliquias duorum exercituum cum cura colli- | |
| gerent, darentque operam ne per metum ac desperationem | 3.1 |
| hosti se dederent, id quod post Cannensem accidisset cladem, | |
| et ut desertores de exercitu uolonum conquirerent. idem | 4.1 |
| negotii P. Cornelio datum, cui et dilectus mandatus erat; | |
| isque per fora conciliabulaque edixit ut conquisitio uolonum | |
| fieret iique ad signa reducerentur. haec omnia intentissima | |
| cura acta. | 5 |
| Ap. Claudius consul D. Iunio ad ostium Uolturni, M. | 5.1 |
| Aurelio Cotta Puteolis praeposito qui, ut quaeque naues ex | |
| Etruria ac Sardinia accessissent, extemplo in castra mitterent | |
| frumentum, ipse ad Capuam regressus Q. Fuluium collegam | 6.1 |
| inuenit Casilino omnia deportantem molientemque ad op- | |
| pugnandam Capuam. tum ambo circumsederunt urbem et | 7.1 |
| Claudium Neronem praetorem ab Suessula ex Claudianis | |
| castris exciuerunt. is quoque modico ibi praesidio ad tenen- | 8.1 |
| dum locum relicto ceteris omnibus copiis ad Capuam descen- | |
| dit. ita tria praetoria circa Capuam erecta; tres exercitus | |
| diuersis partibus opus adgressi fossa ualloque circumdare | |
| urbem parant et castella excitant modicis interuallis, multis- | 9.1 |
| que simul locis cum prohibentibus opera Campanis eo euentu | |
| pugnant ut postremo portis muroque se contineret Campanus. | |
| prius tamen quam haec continuarentur opera, legati ad Han- | 10.1 |
| nibalem missi qui quererentur desertam ab eo Capuam ac | |
| prope redditam Romanis obtestarenturque ut tunc saltem | |
| opem non circumsessis modo sed etiam circumuallatis ferret. | |
| consulibus litterae a P. Cornelio praetore missae ut, prius- | 11.1 |
| quam clauderent Capuam operibus, potestatem Campanis | |
| facerent ut qui eorum uellent exirent a Capua suasque res | |
| secum ferrent: liberos fore suaque omnia habituros qui | 12.1 |
| ante idus Martias exissent; post eam diem quique exissent | |
| quique ibi mansissent hostium futuros numero. ea pro- | 13.1 |
| nuntiata Campanis atque ita spreta ut ultro contumelias | |
| dicerent minarenturque. | |
| Hannibal ab Herdonea Tarentum duxerat legiones, spe | 14.1 |
| aut ui aut dolo arcis Tarentinae potiundae; quod ubi parum | |
| processit, ad Brundisium flexit iter, prodi id oppidum ratus. | |
| ibi quoque cum frustra tereret tempus, legati Campani ad | 15.1 |
| eum uenerunt querentes simul orantesque; quibus Hannibal | |
| magnifice respondit et antea se soluisse obsidionem et nunc | |
| aduentum suum consules non laturos. cum hac spe dimissi | 16.1 |
| legati uix regredi Capuam iam duplici fossa ualloque cinctam | |
| potuerunt. |