| cum maxime Capua circumuallaretur, Syracusarum oppu- | 25.23.1.1 |
| gnatio ad finem uenit, praeterquam ui ac uirtute ducis exer- | |
| citusque, intestina etiam proditione adiuta. namque Mar- | 2.1 |
| cellus initio ueris incertus utrum Agrigentum ad Himilconem | |
| et Hippocraten uerteret bellum an obsidione Syracusas pre- | |
| meret, quamquam nec ui capi uidebat posse inexpugnabilem | 3.1 |
| terrestri ac maritimo situ urbem nec fame, ut quam prope | |
| liberi a Carthagine commeatus alerent, tamen, ne quid in- | 4.1 |
| expertum relinqueret, transfugas Syracusanos—erant autem | |
| apud Romanos aliqui nobilissimi uiri, inter defectionem ab | |
| Romanis, quia ab nouis consiliis abhorrebant, pulsi—conlo- | |
| quiis suae partis temptare hominum animos iussit et fidem | 5 |
| dare, si traditae forent Syracusae, liberos eos ac suis legibus | |
| uicturos esse. non erat conloquii copia, quia multorum | 5.1 |
| animi suspecti omnium curam oculosque eo uerterant ne quid | |
| falleret tale admissum. seruus unus exsulum, pro transfuga | 6.1 |
| intromissus in urbem, conuentis paucis initium conloquendi | |
| de tali re fecit. deinde in piscatoria quidam naue retibus | |
| operti circumuectique ita ad castra Romana conlocutique | |
| cum transfugis et iidem saepius eodem modo et alii atque | 5 |
| alii; postremo ad octoginta facti. et cum iam composita | 7.1 |
| omnia ad proditionem essent, indicio delato ad Epicyden | |
| per Attalum quendam indignantem sibi rem creditam non | |
| esse, necati omnes cum cruciatu sunt. | |
| alia subinde spes, postquam haec uana euaserat, excepit. | 8.1 |
| Damippus quidam Lacedaemonius, missus ab Syracusis ad | |
| Philippum regem, captus ab Romanis nauibus erat. huius | 9.1 |
| utique redimendi et Epicydae cura erat ingens, nec abnuit | |
| Marcellus iam tum Aetolorum, quibus socii Lacedaemonii | |
| erant, amicitiam adfectantibus Romanis. ad conloquium de | 10.1 |
| redemptione eius missis medius maxime atque utrisque oppor- | |
| tunus locus ad portum Trogilorum propter turrim, quam uo- | |
| cant Galeagram, est uisus. quo cum saepius commearent, | 11.1 |
| unus ex Romanis, ex propinquo murum contemplans, nume- | |
| rando lapides aestimandoque ipse secum quid in fronte pate- | |
| rent singuli, altitudinem muri quantum proxime coniectura | 12.1 |
| poterat permensus humilioremque aliquanto pristina opinione | |
| sua et ceterorum omnium ratus esse et uel mediocribus scalis | |
| superabilem, ad Marcellum rem defert. haud spernenda | 13.1 |
| uisa; sed cum adiri locus, quia ob id ipsum intentius custo- | |
| diebatur, non posset, occasio quaerebatur; quam obtulit | 14.1 |
| transfuga nuntians diem festum Dianae per triduum agi et, | |
| quia alia in obsidione desint, uino largius epulas celebrari et | |
| ab Epicyde praebito uniuersae plebei et per tribus a principi- | |
| bus diuiso. | 5 |
| quod ubi accepit Marcellus, cum paucis tribunorum mili- | 15.1 |
| tum conlocutus, electisque per eos ad rem tantam agendam | |
| audendamque idoneis centurionibus militibusque et scalis in | |
| occulto comparatis ceteris signum dari iubet, ut mature cor- | |
| pora curarent quietique darent: nocte in expeditionem eun- | 5 |
| dum esse. inde ubi id temporis uisum quo <de> die epulatis | 16.1 |
| iam uini satias principiumque somni esset, signi unius milites | |
| ferre scalas iussit; et ad mille fere armati tenui agmine per | |
| silentium eo deducti. ubi sine strepitu ac tumultu primi eua- | 17.1 |
| serunt in murum, secuti ordine alii, cum priorum audacia | |
| dubiis etiam animum faceret. |