| iam mille armatorum <muri> | 25.24.1.1 |
| ceperant partem, cum ceterae admotae <sunt copiae> pluri- | |
| busque scalis in murum euadebant, signo ab Hexapylo dato | 2.1 |
| quo per ingentem solitudinem erat peruentum, quia magna | |
| pars in turribus epulati aut sopiti uino erant aut semigraues | |
| potabant; paucos tamen eorum oppressos in cubilibus inter- | |
| fecerunt. prope Hexapylon est portula; ea magna ui refringi | 3.1 |
| coepta et e muro ex composito tuba datum signum erat et | |
| iam undique non furtim sed ui aperta gerebatur res. quippe | 4.1 |
| ad Epipolas, frequentem custodiis locum, peruentum erat | |
| terrendique magis hostes erant quam fallendi, sicut territi | |
| sunt. nam simulac tubarum est auditus cantus clamorque | 5.1 |
| tenentium muros partemque urbis omnia teneri custodes rati | |
| alii per murum fugere, alii salire de muro praecipitarique | |
| turba pauentium. magna pars tamen ignara tanti mali erat | 6.1 |
| et grauatis omnibus uino somnoque et in uastae magnitudinis | |
| urbe partium sensu non satis pertinente in omnia. sub lucem | 7.1 |
| Hexapylo effracto Marcellus omnibus copiis urbem ingressus | |
| excitauit conuertitque omnes ad arma capienda opemque si | |
| quam possent iam captae prope urbi ferendam. | |
| Epicydes ab Insula, quam ipsi Nasson uocant, citato pro- | 8.1 |
| fectus agmine, haud dubius quin paucos, per neglegentiam | |
| custodum transgressos murum, expulsurus foret, occurrentibus | 9.1 |
| pauidis tumultum augere eos dictitans et maiora ac terribi- | |
| liora uero adferre, postquam conspexit omnia circa Epipolas | |
| armis completa, lacessito tantum hoste paucis missilibus | |
| retro in Achradinam agmen conuertit, non tam uim multitu- | 10.1 |
| dinemque hostium metuens quam ne qua intestina fraus per | |
| occasionem oreretur clausasque inter tumultum Achradinae | |
| atque Insulae inueniret portas. Marcellus ut moenia ingres- | 11.1 |
| sus ex superioribus locis urbem omnium ferme illa tempesta- | |
| te pulcherrimam subiectam oculis uidit, inlacrimasse dicitur | |
| partim gaudio tantae perpetratae rei, partim uetusta gloria | |
| urbis. Atheniensium classes demersae et duo ingentes exer- | 12.1 |
| citus cum duobus clarissimis ducibus deleti occurrebant et | |
| tot bella cum Carthaginiensibus tanto cum discrimine gesta, | |
| tot tam opulenti tyranni regesque, praeter ceteros Hiero, | 13.1 |
| cum recentissimae memoriae rex, tum ante omnia quae uirtus | |
| ei fortunaque sua dederat beneficiis in populum Romanum | |
| insignis. ea cum uniuersa occurrerent animo subiretque | 14.1 |
| cogitatio iam illa momento horae arsura omnia et ad cineres | |
| reditura, priusquam signa Achradinam admoueret, praemittit | 15.1 |
| Syracusanos qui intra praesidia Romana, ut ante dictum est, | |
| fuerant, ut adloquio leni perlicerent hostes ad dedendam | |
| urbem. |