| tenebant Achradinae portas murosque maxime transfugae, | 25.25.1.1 |
| quibus nulla erat per condiciones ueniae spes; ei nec adire | |
| muros nec adloqui quemquam passi. itaque Marcellus, post- | 2.1 |
| quam id inceptum inritum fuit, ad Euryalum signa referri | |
| iussit. tumulus est in extrema parte urbis auersus a mari | |
| uiaeque imminens ferenti in agros mediterraneaque insulae, | |
| percommode situs ad commeatus excipiendos. praeerat huic | 3.1 |
| arci Philodemus Argiuus, ab Epicyde impositus, ad quem | |
| missus a Marcello Sosis, unus ex interfectoribus tyranni, cum | |
| longo sermone habito dilatus per frustrationem esset, rettulit | |
| Marcello tempus eum ad deliberandum sumpsisse. cum is | 4.1 |
| diem de die differret dum Hippocrates atque Himilco ad- | |
| mouerent castra [legiones], haud dubius, si in arcem acce- | |
| pisset eos, deleri Romanum exercitum inclusum muris posse, | |
| Marcellus, ut Euryalum neque tradi neque capi uidit posse, | 5.1 |
| inter Neapolim et Tycham—nomina ea partium urbis et | |
| instar urbium sunt—posuit castra, timens ne, si frequentia | |
| intrasset loca, contineri ab discursu miles auidus praedae | |
| non posset. legati eo ab Tycha et Neapoli cum infulis et | 6.1 |
| uelamentis uenerunt, precantes ut a caedibus et ab incendiis | |
| parceretur. de quorum precibus quam postulatis magis | 7.1 |
| consilio habito Marcellus ex omnium sententia edixit militi- | |
| bus ne quis liberum corpus uiolaret: cetera praedae futura. | |
| castra obiectu parietum pro muro saepta; portis regione | 8.1 |
| platearum patentibus stationes praesidiaque disposuit, ne | |
| quis in discursu militum impetus in castra fieri posset. inde | 9.1 |
| signo dato milites discurrerunt; refractisque foribus cum | |
| omnia terrore ac tumultu streperent, a caedibus tamen tem- | |
| peratum est; rapinis nullus ante modus fuit quam omnia | |
| diuturna felicitate cumulata bona egesserunt. inter haec et | 10.1 |
| Philodemus, cum spes auxilii nulla esset, fide accepta ut | |
| inuiolatus ad Epicyden rediret, deducto praesidio tradidit | |
| tumulum Romanis. auersis omnibus ad tumultum ex parte | 11.1 |
| captae urbis Bomilcar noctem eam nactus, qua propter uim | |
| tempestatis stare ad ancoram in salo Romana classis non | |
| posset, cum triginta quinque nauibus ex portu Syracusano | 12.1 |
| profectus libero mari uela in altum dedit quinque et quin- | |
| quaginta nauibus Epicydae et Syracusanis relictis; edoctis- | 13.1 |
| que Carthaginiensibus in quanto res Syracusana discrimine | |
| esset cum centum nauibus post paucos dies redit, multis, ut | |
| fama est, donis ex Hieronis gaza ab Epicyde donatus. |