| Marcellus Euryalo recepto praesidioque addito una cura | 25.26.1.1 |
| liber erat ne qua ab tergo uis hostium in arcem accepta | |
| inclusos impeditosque moenibus suos turbaret. Achradinam | 2.1 |
| inde trinis castris per idonea dispositis loca, spe ad inopiam | |
| omnium rerum inclusos redacturum, circumsedit. cum per | 3.1 |
| aliquot dies quietae stationes utrimque fuissent, repente | |
| aduentus Hippocratis et Himilconis ut ultro undique op- | |
| pugnarentur Romani fecit. nam et Hippocrates castris ad | 4.1 |
| magnum portum communitis signoque iis dato qui Achra- | |
| dinam tenebant castra uetera Romanorum adortus est, | |
| quibus Crispinus praeerat, et Epicydes eruptionem in sta- | |
| tiones Marcelli fecit et classis Punica litori quod inter | 5 |
| urbem et castra Romana erat adpulsa est, ne quid praesidii | |
| Crispino summitti a Marcello posset. tumultum tamen | 5.1 |
| maiorem hostes praebuerunt quam certamen; nam et Cri- | |
| spinus Hippocraten non reppulit tantum munimentis sed | |
| insecutus etiam est trepide fugientem, et Epicyden Marcellus | |
| in urbem compulit; satisque iam etiam in posterum uide- | 6.1 |
| batur prouisum ne quid ab repentinis eorum excursionibus | |
| periculi foret. accessit et ad <haec> pestilentia, commune | 7.1 |
| malum, quod facile utrorumque animos auerteret a belli con- | |
| siliis. nam tempore autumni et locis natura grauibus, multo | |
| tamen magis extra urbem quam in urbe, intoleranda uis | |
| aestus per utraque castra omnium ferme corpora mouit. ac | 8.1 |
| primo temporis ac loci uitio et aegri erant et moriebantur; | |
| postea curatio ipsa et contactus aegrorum uolgabat morbos, | |
| ut aut neglecti desertique qui incidissent morerentur aut | |
| adsidentes curantesque eadem ui morbi repletos secum tra- | 5 |
| herent, cotidianaque funera et mors ob oculos esset et | 9.1 |
| undique dies noctesque ploratus audirentur. postremo ita | 10.1 |
| adsuetudine mali efferauerant animos, ut non modo lacrimis | |
| iustoque comploratu prosequerentur mortuos sed ne efferrent | |
| quidem aut sepelirent, iacerentque strata exanima corpora | |
| in conspectu similem mortem exspectantium, mortuique | 11.1 |
| aegros, aegri ualidos cum metu, tum tabe ac pestifero odore | |
| corporum conficerent; et ut ferro potius morerentur, quidam | |
| inuadebant soli hostium stationes. multo tamen uis maior | 12.1 |
| pestis Poenorum castra quam Romana <adfecerat; nam | |
| Romani> diu circumsedendo Syracusas caelo aquisque ad- | |
| suerant magis. ex hostium exercitu Siculi, ut primum | 13.1 |
| uidere ex grauitate loci uolgari morbos, in suas quisque | |
| propinquas urbes dilapsi sunt; at Carthaginienses, quibus | 14.1 |
| nusquam receptus erat, cum ipsis ducibus Hippocrate atque | |
| Himilcone ad internecionem omnes perierunt. Marcellus, | 15.1 |
| ut tanta uis ingruebat mali, traduxerat in urbem suos, in- | |
| firmaque corpora tecta et umbrae recreauerant; multi tamen | |
| ex Romano exercitu eadem peste absumpti sunt. |