deleto terrestri Punico exercitu Siculi, qui Hippocratis 25.27.1.1
milites fuerant, * * haud magna oppida, ceterum et situ et
munimentis tuta; tria milia alterum ab Syracusis, alterum
quindecim abest; eo et commeatus e ciuitatibus suis com-
portabant et auxilia accersebant. interea Bomilcar iterum 2.1
cum classe profectus Carthaginem, ita exposita fortuna socio-
rum, ut spem faceret non ipsis modo salutarem opem ferri
posse sed Romanos quoque in capta quodam modo urbe
capi, perpulit ut onerarias naues quam plurimas omni copia 3.1
rerum onustas secum mitterent classemque suam augerent.
igitur centum triginta nauibus longis, septingentis onerariis 4.1
profectus a Carthagine satis prosperos uentos ad traiciendum
in Siciliam habuit; sed iidem uenti superare eum Pachynum
prohibebant. Bomilcaris aduentus fama primo, dein praeter 5.1
spem mora cum gaudium et metum in uicem Romanis Syra-
cusanisque praebuisset, Epicydes metuens ne, si pergerent 6.1
iidem qui tum tenebant ab ortu solis flare per dies plures
uenti, classis Punica Africam repeteret, tradita Achradina 7.1
mercennariorum militum ducibus ad Bomilcarem nauigat.
classem in statione uersa in Africam habentem atque 8.1
timentem nauale proelium, non tam quod impar uiribus aut
numero nauium esset—quippe etiam plures habebat—quam
quod uenti aptiores Romanae quam suae classi flarent,
perpulit tamen ut fortunam naualis certaminis experiri uellet. 5
et Marcellus, cum et Siculum exercitum ex tota insula con- 9.1
ciri uideret et cum ingenti commeatu classem Punicam
aduentare, ne simul terra marique inclusus urbe hostium
urgeretur, quamquam impar numero nauium erat, prohibere
aditu Syracusarum Bomilcarem constituit. duae classes 10.1
infestae circa promunturium Pachynum stabant, ubi prima
tranquillitas maris in altum euexisset, concursurae. itaque 11.1
cadente iam Euro, qui per dies aliquot saeuierat, prior
Bomilcar mouit; cuius primo classis petere altum uisa est,
quo facilius superaret promunturium; ceterum postquam 12.1
tendere ad se Romanas naues uidit, incertum qua subita
territus re, Bomilcar uela in altum dedit missisque nuntiis
Heracleam qui onerarias retro Africam repetere iuberent
ipse Siciliam praeteruectus Tarentum petit. Epicydes, a 13.1
tanta repente destitutus spe, ne in obsidionem magna ex
parte captae urbis rediret, Agrigentum nauigat, exspectaturus
magis euentum quam inde quicquam moturus.