| quae ubi in castra Siculorum sunt nuntiata Epicyden | 25.28.1.1 |
| Syracusis excessisse, a Carthaginiensibus relictam insulam et | |
| prope iterum traditam Romanis, legatos de condicionibus | 2.1 |
| dedendae urbis explorata prius per conloquia uoluntate | |
| eorum qui obsidebantur ad Marcellum mittunt. cum haud | 3.1 |
| ferme discreparet, quin quae ubique regum fuissent Romano- | |
| rum essent, Siculis cetera cum libertate ac legibus suis | |
| seruarentur, euocatis ad conloquium iis quibus ab Epicyde | |
| creditae res erant, missos se simul ad Marcellum, simul ad | 4.1 |
| eos ab exercitu Siculorum aiunt, ut una omnium qui obsi- | |
| derentur quique extra obsidionem fuissent fortuna esset | |
| neue alteri proprie sibi paciscerentur quicquam. recepti | 5.1 |
| deinde ab iis, ut necessarios hospitesque adloquerentur, ex- | |
| positis quae pacta iam cum Marcello haberent, oblata spe | |
| salutis perpulere eos ut secum praefectos Epicydis Polycli- | |
| tum et Philistionem et Epicyden, cui Sindon cognomen | 5 |
| erat, adgrederentur. interfectis iis et multitudine ad con- | 6.1 |
| tionem uocata inopiam quaeque ipsi inter se fremere occulte | |
| soliti erant conquesti, quamquam tot mala urgerent, nega- | |
| runt fortunam accusandam esse quod in ipsorum esset | |
| potestate quam diu ea paterentur; Romanis causam op- | 7.1 |
| pugnandi Syracusas fuisse caritatem Syracusanorum, non | |
| odium; nam ut occupatas res ab satellitibus Hannibalis, de- | |
| inde Hieronymi, Hippocrate atque Epicyde, audierint, tum | |
| bellum mouisse et obsidere urbem coepisse, ut crudeles | 5 |
| tyrannos eius, non ut ipsam urbem expugnarent. Hippo- | 8.1 |
| crate uero interempto, Epicyde intercluso ab Syracusis et | |
| praefectis eius occisis, Carthaginiensibus omni possessione | |
| Siciliae terra marique pulsis quam superesse causam Romanis | |
| cur non, perinde ac si Hiero ipse uiueret unicus Romanae | 5 |
| amicitiae cultor, incolumes Syracusas esse uelint? itaque | 9.1 |
| nec urbi nec hominibus aliud periculum quam ab semet | |
| ipsis esse, si occasionem reconciliandi se Romanis praeter- | |
| misissent; eam autem, qualis illo momento horae sit, nullam | |
| deinde fore, si simul liberatas †ab impotentibus tyrannis | 5 |
| apparuisset†. |