| omnium ingenti adsensu audita ea oratio est. praetores | 25.29.1.1 |
| tamen prius creari quam legatos nominari placuit; ex ipso- | |
| rum deinde praetorum numero missi oratores ad Marcellum, | |
| quorum princeps 'neque primo' inquit 'Syracusani a uobis | 2.1 |
| defecimus sed Hieronymus, nequaquam tam in uos impius | |
| quam in nos, nec postea pacem tyranni caede compositam | 3.1 |
| Syracusanus quisquam sed satellites regii Hippocrates atque | |
| Epicydes oppressis nobis hinc metu hinc fraude turbauerunt. | |
| nec quisquam dicere potest aliquando nobis libertatis tempus | |
| fuisse quod pacis uobiscum non fuerit. nunc certe caede | 4.1 |
| eorum qui oppressas tenebant Syracusas cum primum nostri | |
| arbitrii esse coepimus, extemplo uenimus ad tradenda arma, | |
| dedendos nos, urbem, moenia, nullam recusandam fortunam | |
| quae imposita a uobis fuerit. gloriam captae nobilissimae | 5.1 |
| pulcherrimaeque urbis Graecarum dei tibi dederunt, Marcelle. | |
| quidquid unquam terra marique memorandum gessimus, id | |
| tui triumphi titulo accedit. famaene credi uelis quanta urbs | 6.1 |
| a te capta sit quam posteris quoque eam spectaculo esse, | |
| quo quisquis terra, quisquis mari uenerit nunc nostra de | |
| Atheniensibus Carthaginiensibusque tropaea, nunc tua de | |
| nobis ostendat incolumesque Syracusas familiae uestrae sub | 5 |
| clientela nominis Marcellorum tutelaque habendas tradas? | |
| ne plus apud uos Hieronymi quam Hieronis memoria mo- | 7.1 |
| menti faciat. diutius ille multo amicus fuit quam hic hostis, | |
| et illius benefacta etiam re sensistis, huius amentia ad perni- | |
| ciem tantum ipsius ualuit.' | |
| omnia et impetrabilia et tuta erant apud Romanos: inter | 8.1 |
| ipsos plus belli ac periculi erat. namque transfugae, tradi | |
| se Romanis rati, mercennariorum quoque militum auxilia in | |
| eundem compulere metum; arreptisque armis praetores pri- | 9.1 |
| mum obtruncant, inde ad caedem Syracusanorum discurrunt | |
| quosque fors obtulit irati interfecere atque omnia quae in | |
| promptu erant diripuerunt. tum, ne sine ducibus essent, sex | 10.1 |
| praefectos creauere ut terni Achradinae ac Nasso praeessent. | |
| sedato tandem tumultu exsequentibus sciscitando quae acta | |
| cum Romanis essent, dilucere id quod erat coepit aliam suam | |
| ac perfugarum causam esse. | 5 |