in tempore legati a Marcello 25.30.1.1
redierunt, falsa eos suspicione incitatos memorantes nec cau-
sam expetendae poenae eorum ullam Romanis esse. erat e 2.1
tribus Achradinae praefectis Hispanus Moericus nomine. ad
eum inter comites legatorum de industria unus ex Hispano-
rum auxiliaribus est missus, qui sine arbitris Moericum nan-
ctus primum, quo in statu reliquisset Hispaniam—et nuper inde 5
uenerat—exponit: omnia Romanis ibi obtineri armis. posse 3.1
eum, si operae pretium faciat, principem popularium esse, seu
militare cum Romanis seu in patriam reuerti libeat: contra,
si malle obsideri pergat, quam spem esse terra marique
clauso? motus his Moericus, cum legatos ad Marcellum 4.1
mitti placuisset, fratrem inter eos mittit, qui per eundem
illum Hispanum secretus ab aliis ad Marcellum deductus,
cum fidem accepisset composuissetque agendae ordinem rei,
Achradinam redit. tum Moericus, ut ab suspicione prodi- 5.1
tionis auerteret omnium animos, negat sibi placere legatos
commeare ultro citroque: neque recipiendum quemquam ne-
que mittendum et, quo intentius custodiae seruentur, oppor-
tuna diuidenda praefectis esse, ut suae quisque partis tutandae 5
reus sit. omnes adsensi sunt. partibus diuidendis ipsi regio 6.1
euenit ab Arethusa fonte usque ad ostium magni portus: id
ut scirent Romani fecit. itaque Marcellus nocte nauem 7.1
onerariam cum armatis remulco quadriremis trahi ad Achra-
dinam iussit exponique milites regione portae quae prope
fontem Arethusam est. hoc cum quarta uigilia factum esset 8.1
expositosque milites porta, ut conuenerat, recepisset Moeri-
cus, luce prima Marcellus omnibus copiis moenia Achradinae
adgreditur ita ut non eos solum qui Achradinam tenebant in 9.1
se conuerteret, sed ab Nasso etiam agmina armatorum con-
currerent relictis stationibus suis ad uim et impetum Romano-
rum arcendum. in hoc tumultu actuariae naues, instructae 10.1
iam ante circumuectaeque ad Nassum, armatos exponunt qui
improuiso adorti semiplenas stationes et adapertas fores por-
tae, qua paulo ante excurrerant armati, haud magno certamine
Nassum cepere desertam trepidatione et fuga custodum. ne- 11.1
que in ullis minus praesidii aut pertinaciae ad manendum
quam in transfugis fuit, quia ne suis quidem satis credentes
e medio certamine effugerunt. Marcellus ut uidit captam esse 12.1
Nassum et Achradinae regionem unam teneri Moericumque
cum praesidio suis adiunctum, receptui cecinit, ne regiae
opes, quarum fama maior quam res erat, diriperentur.