| insequens annus Postumum Cominium et T. Largium | 2.18.1.1 |
| consules habuit. eo anno Romae, cum per ludos ab Sabi- | 2.1 |
| norum iuuentute per lasciuiam scorta raperentur, concursu | |
| hominum rixa ac prope proelium fuit, paruaque ex re ad | |
| rebellionem spectare [res] uidebatur. [supra belli Latini | 3.1 |
| metum.] id quoque accesserat quod triginta iam coniurasse | |
| populos concitante Octauio Mamilio satis constabat. in hac | 4.1 |
| tantarum expectatione rerum sollicita ciuitate, dictatoris | |
| primum creandi mentio orta. sed nec quibus consulibus | |
| quia ex factione Tarquiniana essent—id quoque enim tradi- | |
| tur—parum creditum sit, nec quis primum dictator creatus | 5 |
| sit, satis constat. apud ueterrimos tamen auctores T. Lar- | 5.1 |
| gium dictatorem primum, Sp. Cassium magistrum equitum | |
| creatos inuenio. consulares legere; ita lex iubebat de dicta- | |
| tore creando lata. eo magis adducor ut credam Largium, | 6.1 |
| qui consularis erat, potius quam M'. Ualerium Marci filium | |
| Uolesi nepotem, qui nondum consul fuerat, moderatorem | |
| et magistrum consulibus appositum; quin si maxime ex | 7.1 |
| ea familia legi dictatorem uellent, patrem multo potius M. | |
| Ualerium spectatae uirtutis et consularem uirum legissent. | |
| creato dictatore primum Romae, postquam praeferri se- | 8.1 |
| cures uiderunt, magnus plebem metus incessit, ut intentiores | |
| essent ad dicto parendum; neque enim ut in consulibus qui | |
| pari potestate essent, alterius auxilium neque prouocatio erat | |
| neque ullum usquam nisi in cura parendi auxilium. Sabinis | 9.1 |
| etiam creatus Romae dictator, eo magis quod propter se | |
| creatum crediderant, metum incussit. itaque legatos de | |
| pace mittunt. quibus orantibus dictatorem senatumque ut | 10.1 |
| ueniam erroris hominibus adulescentibus darent, responsum | |
| ignosci adulescentibus posse, senibus non posse qui bella ex | |
| bellis sererent. actum tamen est de pace, impetrataque foret | 11.1 |
| si, quod impensae factum in bellum erat, praestare Sabini— | |
| id enim postulatum erat—in animum induxissent. bellum | |
| indictum: tacitae indutiae quietum annum tenuere. |