| consules Ser. Sulpicius M'. Tullius; nihil dignum memo- | 2.19.1.1 |
| ria actum; T. Aebutius deinde et C. Uetusius. his consu- | 2.1 |
| libus Fidenae obsessae, Crustumeria capta; Praeneste ab | |
| Latinis ad Romanos desciuit, nec ultra bellum Latinum, | |
| gliscens iam per aliquot annos, dilatum. A. Postumius | 3.1 |
| dictator, T. Aebutius magister equitum, magnis copiis | |
| peditum equitumque profecti, ad lacum Regillum in agro | |
| Tusculano agmini hostium occurrerunt, et quia Tarquinios | 4.1 |
| esse in exercitu Latinorum auditum est, sustineri ira non | |
| potuit quin extemplo confligerent. ergo etiam proelium | 5.1 |
| aliquanto quam cetera grauius atque atrocius fuit. non | |
| enim duces ad regendam modo consilio rem adfuere, sed | |
| suismet ipsi corporibus dimicantes miscuere certamina, nec | |
| quisquam procerum ferme hac aut illa ex acie sine uolnere | 5 |
| praeter dictatorem Romanum excessit. in Postumium | 6.1 |
| prima in acie suos adhortantem instruentemque Tarquinius | |
| Superbus, quamquam iam aetate et uiribus erat grauior, | |
| equum infestus admisit, ictusque ab latere concursu suorum | |
| receptus in tutum est. et ad alterum cornu Aebutius | 7.1 |
| magister equitum in Octauium Mamilium impetum dederat; | |
| nec fefellit ueniens Tusculanum ducem, contraque et ille | |
| concitat equum. tantaque uis infestis uenientium hastis | 8.1 |
| fuit ut brachium Aebutio traiectum sit, Mamilio pectus | |
| percussum. hunc quidem in secundam aciem Latini re- | 9.1 |
| cepere; Aebutius cum saucio brachio tenere telum non | |
| posset, pugna excessit. Latinus dux nihil deterritus uolnere | 10.1 |
| proelium ciet et quia suos perculsos uidebat, arcessit cohor- | |
| tem exsulum Romanorum, cui L. Tarquini filius praeerat. | |
| ea quo maiore pugnabat ira ob erepta bona patriamque | |
| ademptam, pugnam parumper restituit. | 5 |