| eadem aestate in Hispania, cum biennio ferme nihil ad- | 25.32.1.1 |
| modum memorabile factum esset consiliisque magis quam | |
| armis bellum gereretur, Romani imperatores egressi hibernis | |
| copias coniunxerunt. ibi consilium aduocatum omniumque | 2.1 |
| in unum congruerunt sententiae, quando ad id locorum id | |
| modo actum esset ut Hasdrubalem tendentem in Italiam | |
| retinerent, tempus esse id iam agi ut bellum in Hispania | 3.1 |
| finiretur; et satis ad id uirium credebant accessisse uiginti | |
| milia Celtiberorum ea hieme ad arma excita. tres exercitus | 4.1 |
| erant. Hasdrubal Gisgonis filius et Mago coniunctis castris | |
| quinque ferme dierum iter ab Romanis aberant. propior | 5.1 |
| erat Hamilcaris filius Hasdrubal, uetus in Hispania impera- | |
| tor; ad urbem nomine Amtorgim exercitum habebat. eum | 6.1 |
| uolebant prius opprimi duces Romani; et spes erat satis | |
| superque ad id uirium esse; illa restabat cura, ne fuso eo | |
| perculsi alter Hasdrubal et Mago in auios saltus montesque | |
| recipientes sese bellum extraherent. optimum igitur rati | 7.1 |
| diuisis bifariam copiis totius simul Hispaniae amplecti bellum, | |
| ita inter se diuiserunt ut P. Cornelius duas partes exercitus | |
| Romanorum sociorumque aduersus Magonem duceret atque | |
| Hasdrubalem, Cn. Cornelius cum tertia parte ueteris exerci- | 8.1 |
| tus Celtiberis adiunctis cum Hasdrubale Barcino bellum | |
| gereret. una profecti ambo duces exercitusque Celtiberis | 9.1 |
| praegredientibus ad urbem Amtorgim in conspectu hostium | |
| dirimente amni ponunt castra. ibi Cn. Scipio cum quibus | 10.1 |
| ante dictum est copiis substitit, P. Scipio profectus ad desti- | |
| natam belli partem. |