| Hasdrubal postquam animaduertit exiguum Romanum | 25.33.1.1 |
| exercitum in castris et spem omnem in Celtiberorum auxiliis | |
| esse, peritus omnis barbaricae et praecipue omnium earum | 2.1 |
| gentium in quibus per tot annos militabat perfidiae, facili | |
| lingua, cum utraque castra plena Hispanorum essent, per | 3.1 |
| occulta conloquia paciscitur magna mercede cum Celtibero- | |
| rum principibus ut copias inde abducant. nec atrox uisum | 4.1 |
| facinus—non enim ut in Romanos uerterent arma agebatur—, | |
| et merces quanta uel pro bello satis esset dabatur ne bellum | |
| gererent, et cum quies ipsa, tum reditus domum fructusque | |
| uidendi suos suaque grata uolgo erant. itaque non ducibus | 5.1 |
| facilius quam multitudini persuasum est. simul ne metus | |
| quidem ab Romanis erat, quippe tam paucis, si ui retine- | |
| rent. id quidem cauendum semper Romanis ducibus erit | 6.1 |
| exemplaque haec uere pro documentis habenda, ne ita externis | |
| credant auxiliis ut non plus sui roboris suarumque proprie | |
| uirium in castris habeant. signis repente sublatis Celtiberi | 7.1 |
| abeunt, nihil aliud quaerentibus causam obtestantibusque ut | |
| manerent Romanis respondentes quam domestico se auocari | |
| bello. Scipio, postquam socii nec precibus nec ui retineri | 8.1 |
| poterant, nec se aut parem sine illis hosti esse aut fratri | |
| rursus coniungi uidit posse, nec ullum aliud salutare con- | |
| silium in promptu esse, retro quantum posset cedere statuit, | |
| in id omni cura intentus necubi hosti aequo se committeret | 9.1 |
| loco, qui transgressus flumen prope uestigiis abeuntium | |
| insistebat. |