| per eosdem dies P. Scipionem par terror, periculum maius | 25.34.1.1 |
| ab nouo hoste urgebat. Masinissa erat iuuenis, eo tempore | 2.1 |
| socius Carthaginiensium, quem deinde clarum potentem- | |
| que Romana fecit amicitia. is tum cum equitatu Numi- | 3.1 |
| darum et aduenienti P. Scipioni occurrit et deinde adsidue | |
| dies noctesque infestus aderat, ut non uagos tantum procul | 4.1 |
| a castris lignatum pabulatumque progressos exciperet sed | |
| ipsis obequitaret castris inuectusque in medias saepe stationes | |
| omnia ingenti tumultu turbaret. noctibus quoque saepe in- | 5.1 |
| cursu repentino in portis ualloque trepidatum est nec aut | |
| locus aut tempus ullum uacuum a metu ac sollicitudine erat | |
| Romanis, compulsique intra uallum adempto rerum om- | 6.1 |
| nium usu. cum prope iusta obsidio esset futuramque artio- | |
| rem eam appareret, si se Indibilis, quem cum septem mili- | |
| bus et quingentis Suessetanorum aduentare fama erat, Poenis | |
| coniunxisset, dux cautus et prouidens Scipio uictus necessita- | 7.1 |
| tibus temerarium capit consilium, ut nocte Indibili obuiam | |
| iret et quocumque occurrisset loco proelium consereret. | |
| relicto igitur modico praesidio in castris praepositoque Ti. | 8.1 |
| Fonteio legato media nocte profectus cum obuiis hostibus | |
| manus conseruit. agmina magis quam acies pugnabant; | 9.1 |
| superior tamen, ut in tumultuaria pugna, Romanus erat. | |
| ceterum et equites Numidae repente, quos fefellisse se dux | |
| ratus erat, ab lateribus circumfusi magnum terrorem intulere, | |
| <et> contracto aduersus Numidas certamine nouo tertius in- | 10.1 |
| super aduenit hostis, duces Poeni adsecuti ab tergo iam | |
| pugnantes; ancepsque proelium Romanos circumsteterat | |
| incertos in quem potissimum hostem quamue in partem | |
| conferti eruptionem facerent. pugnanti hortantique impera- | 11.1 |
| tori et offerenti se ubi plurimus labor erat latus dextrum | |
| lancea traicitur; cuneusque is hostium, qui in confertos circa | |
| ducem impetum fecerat, ut exanimem labentem ex equo | |
| Scipionem uidit, alacres gaudio cum clamore per totam | 5 |
| aciem nuntiantes discurrunt imperatorem Romanum ceci- | |
| disse. ea peruagata passim uox, ut et hostes haud dubie | 12.1 |
| pro uictoribus et Romani pro uictis essent, fecit. fuga con- | 13.1 |
| festim ex acie duce amisso fieri coepta est; ceterum ut ad | |
| erumpendum inter Numidas leuiumque armorum alia auxilia | |
| haud difficilis erat, ita effugere tantum equitum aequantium- | 14.1 |
| que equos uelocitate peditum uix poterant caesique prope | |
| plures in fuga quam in pugna sunt; nec superfuisset quis- | |
| quam ni praecipiti iam ad uesperum die nox interuenisset. |