| haud segniter inde duces Poeni fortuna usi confestim e | 25.35.1.1 |
| proelio, uix necessaria quiete data militibus ad Hasdrubalem | |
| Hamilcaris citatum agmen rapiunt non dubia spe, <si> se | |
| coniunxissent, debellari posse. quo ubi est uentum, inter | 2.1 |
| exercitus ducesque uictoria recenti laetos gratulatio ingens | |
| facta, imperatore tanto cum omni exercitu deleto et alteram | |
| pro haud dubia parem uictoriam exspectantes. ad Romanos | 3.1 |
| nondum quidem fama tantae cladis peruenerat, sed maestum | |
| quoddam silentium erat et tacita diuinatio, qualis iam prae- | |
| sagientibus animis imminentis mali esse solet. imperator | 4.1 |
| ipse, praeterquam quod ab sociis se desertum, hostium tan- | |
| tum auctas copias sentiebat, coniectura etiam et ratione ad | |
| suspicionem acceptae cladis quam ad ullam bonam spem | |
| pronior erat: quonam modo enim Hasdrubalem ac Magonem, | 5.1 |
| nisi defunctos suo bello, sine certamine adducere exercitus | |
| potuisse? quomodo autem non obstitisse aut ab tergo | 6.1 |
| secutum fratrem, ut, si prohibere quo minus in unum coirent | |
| et duces et exercitus hostium non posset, ipse certe cum | |
| fratre coniungeret copias? his anxius curis id modo esse | 7.1 |
| salutare in praesens credebat, cedere inde quantum posset; | |
| exinde una nocte ignaris hostibus et ob id quietis aliquantum | |
| emensus est iter. luce ut senserunt profectos, hostes prae- | 8.1 |
| missis Numidis quam poterant maxime citato agmine sequi | |
| coeperunt. ante noctem adsecuti Numidae, nunc ab tergo, | |
| nunc in latera incursantes, consistere coegerunt ac tutari | 9.1 |
| agmen; quantum possent tamen tuto ut simul pugnarent | |
| procederentque, Scipio hortabatur, priusquam pedestres | |
| copiae adsequerentur. |