| ceterum nunc agendo, nunc susti- | 25.36.1.1 |
| nendo agmen cum aliquamdiu haud multum procederetur | |
| et nox iam instaret, reuocat e proelio suos Scipio et collectos | 2.1 |
| in tumulum quendam non quidem satis tutum, praesertim | |
| agmini perculso, editiorem tamen quam cetera circa erant, | |
| subducit. ibi primo impedimentis et equitatu in medium | 3.1 |
| receptis circumdati pedites haud difficulter impetus incursan- | |
| tium Numidarum arcebant; dein, postquam toto agmine | 4.1 |
| tres imperatores cum tribus iustis exercitibus aderant appare- | |
| batque, parum armis ad tuendum locum sine munimento | |
| ualituros esse, circumspectare atque agitare dux coepit si quo | 5.1 |
| modo posset uallum circumicere. sed erat adeo nudus | |
| tumulus et asperi soli, ut nec uirgulta uallo caedendo nec | |
| terra caespiti faciendo aut ducendae fossae aliiue ulli operi | |
| apta inueniri posset; nec natura quicquam satis arduum aut | 6.1 |
| abscisum erat, quod hosti aditum adscensumue difficilem | |
| praeberet; omnia fastigio leni subuexa. ut tamen aliquam | 7.1 |
| imaginem ualli obicerent, clitellas inligatas oneribus uelut | |
| struentes ad altitudinem solitam circumdabant, cumulo | |
| sarcinarum omnis generis obiecto, ubi ad moliendum clitellae | |
| defuerant. | 5 |
| Punici exercitus postquam aduenere, in tumulum quidem | 8.1 |
| perfacile agmen erexere; munitionis facies noua primo eos | |
| uelut miraculo quodam tenuit, cum duces undique uoci- | 9.1 |
| ferarentur quid starent et non ludibrium illud, uix feminis | |
| puerisue morandis satis ualidum, distraherent diriperentque? | |
| captum hostem teneri, latentem post sarcinas. haec con- | 10.1 |
| temptim duces increpabant; ceterum neque transilire nec | |
| moliri onera obiecta nec caedere stipatas clitellas ipsisque | |
| obrutas sarcinis facile erat. at trudibus cum amoliti obiecta | 11.1 |
| onera armatis dedissent uiam pluribusque idem partibus | |
| fieret, capta iam undique castra erant. pauci a multis | 12.1 |
| perculsique a uictoribus passim caedebantur; magna pars | |
| tamen militum, cum in propinquas refugisset siluas, in castra | |
| P. Scipionis, quibus Ti. Fonteius legatus praeerat, per- | |
| fugerunt. Cn. Scipionem alii in tumulo primo impetu | 13.1 |
| hostium caesum tradunt, alii cum paucis in propinquam | |
| castris turrim perfugisse; hanc igni circumdatam atque ita | |
| exustis foribus, quas nulla moliri potuerant ui, captam | |
| omnesque intus cum ipso imperatore occisos. anno octauo | 14.1 |
| postquam in Hispaniam uenerat, Cn. Scipio undetricesimo | |
| die post fratris mortem est interfectus. luctus ex morte | |
| eorum non Romae maior quam per totam Hispaniam fuit; | |
| quin apud ciues partem doloris et exercitus amissi et alienata | 15.1 |
| prouincia et publica trahebat clades; Hispaniae ipsos luge- | 16.1 |
| bant desiderabantque duces, Gnaeum magis, quod diutius | |
| praefuerat iis priorque et fauorem occupauerat et specimen | |
| iustitiae temperantiaeque Romanae primus dederat. |