| cum deleti exercitus amissaeque Hispaniae uiderentur, | 25.37.1.1 |
| uir unus res perditas restituit. erat in exercitu L. Marcius | 2.1 |
| Septimi filius, eques Romanus, impiger iuuenis animique et | |
| ingenii aliquanto quam pro fortuna in qua erat natus maioris. | |
| ad summam indolem accesserat Cn. Scipionis disciplina, | 3.1 |
| sub qua per tot annos omnes militiae artes edoctus fuerat. | |
| <is> et ex fuga collectis militibus et quibusdam de praesidiis | 4.1 |
| deductis haud contemnendum exercitum fecerat iunxeratque | |
| cum Ti. Fonteio, P. Scipionis legato. sed tantum praestitit | 5.1 |
| eques Romanus auctoritate inter milites atque honore, ut | |
| castris citra Hiberum communitis cum ducem exercitus | |
| comitiis militaribus creari placuisset, subeuntes alii aliis in | 6.1 |
| custodiam ualli stationesque, donec per omnes suffragium | |
| iret, ad L. Marcium cuncti summam imperii detulerint. | |
| omne inde tempus—exiguum id fuit—muniendis castris | 7.1 |
| conuehendisque commeatibus consumpsit, et omnia imperia | |
| milites cum impigre, tum haudquaquam abiecto animo | |
| exsequebantur. ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis | 8.1 |
| uenientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et | |
| adpropinquare adlatum est signumque pugnae propositum | |
| ab nouo duce milites uiderunt, recordati quos paulo ante | 9.1 |
| imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti | |
| prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et | |
| offensare capita et alii manus ad caelum tendere deos incu- | |
| santes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem | 5 |
| implorare. neque sedari lamentatio poterat excitantibus | 10.1 |
| centurionibus manipulares et ipso mulcente et increpante | |
| Marcio, quod in muliebres et inutiles se proiecissent fletus | |
| potius quam ad tutandos semet ipsos et rem publicam secum | |
| acuerent animos et ne inultos imperatores suos iacere | 5 |
| sinerent; cum subito clamor tubarumque sonus—iam enim | 11.1 |
| prope uallum hostes erant—exauditur. inde uerso repente | |
| in iram luctu discurrunt ad arma ac uelut accensi rabie dis- | |
| currunt ad portas et in hostem neglegenter atque incompo- | |
| site uenientem incurrunt. extemplo improuisa res pauorem | 12.1 |
| incutit Poenis mirabundique unde tot hostes subito exorti | |
| prope deleto exercitu forent, unde tanta audacia, tanta | |
| fiducia sui uictis ac fugatis, quis imperator duobus Scipioni- | |
| bus caesis exstitisset, quis castris praeesset, quis signum | 5 |
| dedisset pugnae—ad haec tot tam necopinata primo omnium | 13.1 |
| incerti stupentesque referunt pedem, dein ualida impressione | |
| pulsi terga uertunt. et aut fugientium caedes foeda fuisset | 14.1 |
| aut temerarius periculosusque sequentium impetus, ni Marcius | |
| propere receptui dedisset signum obsistensque ad prima signa | |
| et quosdam ipse retinens concitatam repressisset aciem. inde | |
| in castra auidos adhuc caedisque et sanguinis reduxit. | 5 |
| Carthaginienses trepide primo ab hostium uallo acti, post- | 15.1 |
| quam neminem insequi uiderunt, metu substitisse rati, | |
| contemptim rursus et sedato gradu in castra abeunt. | |
| par neglegentia in castris custodiendis fuit; nam etsi | 16.1 |
| propinquus hostis erat, tamen reliquias eum esse duorum ex- | |
| ercituum ante paucos dies deletorum succurrebat. ob hoc | 17.1 |
| cum omnia neglecta apud hostes essent, exploratis iis Mar- | |
| cius ad consilium prima specie temerarium magis quam | |
| audax animum adiecit ut ultro castra hostium oppugnaret, | 18.1 |
| facilius esse ratus unius Hasdrubalis expugnari castra quam, | |
| si se rursus tres exercitus ac tres duces iunxissent, sua | |
| defendi; simul aut, si successisset coeptis, erecturum se | 19.1 |
| adflictas res aut, si pulsus esset, tamen ultro inferendo arma | |
| contemptum sui dempturum. |