| ne tamen subita res et | 25.38.1.1 |
| nocturnus terror et iam non suae fortunae consilium pertur- | |
| baret, adloquendos adhortandosque sibi milites ratus, con- | |
| tione aduocata ita disseruit: 'uel mea erga imperatores | 2.1 |
| nostros uiuos mortuosque pietas uel praesens omnium | |
| nostrum, milites, fortuna fidem cuiuis facere potest mihi hoc | |
| imperium, ut amplum iudicio uestro, ita re ipsa graue ac | |
| sollicitum esse. quo enim tempore, nisi metus maerorem | 3.1 |
| obstupefaceret, uix ita compos mei essem ut aliqua solacia | |
| inuenire aegro animo possem, cogor uestram omnium uicem, | |
| quod difficillimum in luctu est, unus consulere. et ne tum | 4.1 |
| quidem, ubi quonam modo has reliquias duorum exercituum | |
| patriae conseruare possim cogitandum est, auertere animum | |
| ab adsiduo maerore licet. praesto est enim acerba memoria | 5.1 |
| et Scipiones me ambo dies noctesque curis insomniisque | |
| agitant et excitant saepe somno, neu se neu inuictos per | 6.1 |
| octo annos in his terris milites suos, commilitones uestros, | |
| neu rem publicam patiar inultam, et suam disciplinam sua- | |
| que instituta sequi iubent et, ut imperiis uiuorum nemo | 7.1 |
| oboedientior me uno fuerit, ita post mortem suam, quod | |
| quaque in re facturos illos fuisse maxime censeam, id op- | |
| timum ducere. uos quoque uelim, milites, non lamentis | 8.1 |
| lacrimisque tamquam exstinctos prosequi—uiuunt uigentque | |
| fama rerum gestarum—sed, quotienscumque occurret memoria | |
| illorum, uelut si adhortantes signumque dantes uideatis eos, | |
| ita proelia inire. nec alia profecto species hesterno die | 9.1 |
| oblata oculis animisque uestris memorabile illud edidit proe- | |
| lium, quo documentum dedistis hostibus non cum Scipioni- | 10.1 |
| bus exstinctum esse nomen Romanum et, cuius populi uis | |
| atque uirtus non obruta sit Cannensi clade, ex omni profecto | |
| saeuitia fortunae emersurum esse. | |
| nunc, quia tantum ausi estis sponte uestra, experiri libet | 11.1 |
| quantum audeatis duce uestro auctore. non enim hesterno | |
| die, cum signum receptui dedi sequentibus effuse uobis | |
| turbatum hostem, frangere audaciam uestram sed differre in | |
| maiorem gloriam atque opportunitatem uolui, ut postmodo | 12.1 |
| praeparati incautos, armati inermes atque etiam sopitos per | |
| occasionem adgredi possetis. nec huius occasionis spem, | |
| milites, forte temere sed ex re ipsa conceptam habeo. a | 13.1 |
| uobis quoque profecto si quis quaerat quonam modo pauci | |
| a multis, uicti a uictoribus castra tutati sitis? nihil aliud | |
| respondeatis quam id ipsum timentes uos omnia et operibus | |
| firmata habuisse et ipsos paratos instructosque fuisse. et | 14.1 |
| ita se res habet: ad id quod ne timeatur fortuna facit | |
| minime tuti sunt homines, quia quod neglexeris incautum | |
| atque apertum habeas. nihil omnium nunc minus metuunt | 15.1 |
| hostes quam ne, obsessi modo ipsi atque oppugnati, castra | |
| sua ultro oppugnemus. audeamus quod credi non potest | |
| ausuros nos; eo ipso quod difficillimum uidetur facilius erit. | |
| tertia uigilia noctis silenti agmine ducam uos. exploratum | 16.1 |
| habeo non uigiliarum ordinem, non stationes iustas esse. | |
| clamor in portis auditus et primus impetus castra ceperit. | 17.1 |
| tum inter torpidos somno pauentesque ad necopinatum | |
| tumultum et inermes in cubilibus suis oppressos illa caedes | |
| edatur a qua uos hesterno die reuocatos aegre ferebatis. scio | 18.1 |
| audax uideri consilium; sed in rebus asperis et tenui spe | |
| fortissima quaeque consilia tutissima sunt, quia, si in occa- | |
| sionis momento cuius praeteruolat opportunitas cunctatus | |
| paulum fueris, nequiquam mox omissam quaeras. unus | 19.1 |
| exercitus in propinquo est, duo haud procul absunt. nunc | |
| adgredientibus spes aliqua est,—et iam temptastis uestras | |
| atque illorum uires: si diem proferimus et hesternae eru- | 20.1 |
| ptionis fama contemni desierimus, periculum est ne omnes | |
| duces, omnes copiae conueniant. tres deinde duces, tres | |
| exercitus sustinebimus hostium quos Cn. Scipio incolumi | |
| exercitu non sustinuit? ut diuidendo copias periere duces | 21.1 |
| nostri, ita separatim ac diuisi opprimi possunt hostes. alia | |
| belli gerendi uia nulla est. proinde nihil praeter noctis | |
| proximae opportunitatem exspectemus. ite, deis bene iuuan- | 22.1 |
| tibus, corpora curate, ut integri uigentesque eodem animo in | |
| castra hostium inrumpatis quo uestra tutati estis.' | |
| laeti et audiere ab nouo duce nouum consilium et quo | 23.1 |
| audacius erat magis placebat. reliquum diei expediendis | |
| armis et curatione corporum consumptum et maior pars |