| ceterum Hannibal, ut nec hostes elici amplius ad pu- | 26.7.1.1 |
| gnam uidit neque per castra eorum perrumpi ad Capuam | |
| posse, ne suos quoque commeatus intercluderent noui con- | 2.1 |
| sules, abscedere inrito incepto et mouere a Capua statuit | |
| castra. multa secum quonam inde ire pergeret uoluenti | 3.1 |
| subiit animum impetus caput ipsum belli Romam petendi, | |
| cuius rei semper cupitae praetermissam occasionem post | |
| Cannensem pugnam et alii fremebant et ipse non dissimu- | |
| labat: necopinato pauore ac tumultu non esse desperandum | 4.1 |
| aliquam partem urbis occupari posse, et si Roma in discri- | 5.1 |
| mine esset, Capuam extemplo omissuros aut ambo impera- | |
| tores Romanos aut alterum ex iis; et si diuisissent copias, | |
| utrumque infirmiorem factum aut sibi aut Campanis bene | |
| gerendae rei fortunam daturos esse. una ea cura angebat | 6.1 |
| ne ubi abscessisset extemplo dederentur Campani. Numi- | |
| dam promptum ad omnia audenda donis pellicit ut litteris | |
| acceptis specie transfugae castra Romana ingressus, altera | |
| parte clam Capuam peruadat. litterae autem erant adhorta- | 7.1 |
| tione plenae: profectionem suam quae salutaris illis foret | |
| abstracturam ad defendendam Romam ab oppugnanda | |
| Capua duces atque exercitus Romanos; ne desponderent | 8.1 |
| animos; tolerando paucos dies totam soluturos obsidio- | |
| nem. inde naues in flumine Uolturno comprehensas subigi | 9.1 |
| ad id quod iam ante praesidii causa fecerat castellum iussit. | |
| quarum ubi tantam copiam esse ut una nocte traici posset | 10.1 |
| exercitus allatum est, cibariis decem dierum praeparatis | |
| deductas nocte ad fluuium legiones ante lucem traiecit. |