et M. Atilius legatus primi principis ex eadem legione 26.6.1.1
signum inferre in cohortem Hispanorum coepit; et qui
castris praeerant, L. Porcius Licinus et T. Popillius legati,
pro uallo acriter propugnant elephantosque transgredientes
in ipso uallo conficiunt. quorum corporibus cum oppleta 2.1
fossa esset, uelut aggere aut ponte iniecto transitum hostibus
dedit; ibi per stragem iacentium elephantorum atrox edita
caedes. altera in parte castrorum iam impulsi erant Cam- 3.1
pani Punicumque praesidium et sub ipsa porta Capuae quae
Uolturnum fert pugnabatur; neque tam armati inrumpenti- 4.1
bus Romanis resistebant quam porta ballistis scorpionibusque
instructa missilibus procul hostes arcebat. et suppressit 5.1
impetum Romanorum uolnus imperatoris Ap. Claudi, cui
suos ante prima signa adhortanti sub laeuo umero summum
pectus gaeso ictum est. magna uis tamen hostium ante
portam est caesa, ceteri trepidi in urbem compulsi. et 6.1
Hannibal postquam cohortis Hispanorum stragem uidit
summaque ui castra hostium defendi, omissa oppugnatione
recipere signa et conuertere agmen peditum obiecto ab tergo
equitatu ne hostis instaret coepit. legionum ardor ingens 7.1
ad hostem insequendum fuit: Flaccus receptui cani iussit,
satis ad utrumque profectum ratus ut et Campani quam haud
multum in Hannibale praesidii esset, et ipse Hannibal
sentiret. caesa eo die, qui huius pugnae auctores sunt, 8.1
octo milia hominum de Hannibalis exercitu, tria ex Cam-
panis tradunt, signaque Carthaginiensibus quindecim ademp-
ta, duodeuiginti Campanis.
apud alios nequaquam tantam molem pugnae inueni 9.1
plusque pauoris quam certaminis fuisse, cum inopinato in
castra Romana Numidae Hispanique cum elephantis in-
rupissent, elephanti per media castra uadentes stragem 10.1
tabernaculorum ingenti sonitu ac fugam abrumpentium uin-
cula iumentorum facerent; fraudem quoque super tumultum 11.1
adiectam, immissis ab Hannibale qui habitu Italico gnari
Latinae linguae iuberent consulum uerbis quoniam amissa
castra essent pro se quemque militum in proximos montes
fugere; sed eam celeriter cognitam fraudem oppressamque 12.1
magna caede hostium; elephantos igni e castris exactos.
hoc ultimum, utcumque initum finitumque est, ante dedi- 13.1
tionem Capuae proelium fuit. medix tuticus, qui summus
magistratus apud Campanos est, eo anno Seppius Loesius
erat, loco obscuro tenuique fortuna ortus. matrem eius 14.1
quondam pro pupillo eo procurantem familiare ostentum
cum respondisset haruspex summum quod esset imperium
Capuae peruenturum ad eum puerum, nihil ad eam spem 15.1
adgnoscentem dixisse ferunt: 'ne tu perditas res Campa-
norum narras, ubi summus honos ad filium meum perueniet.'
ea ludificatio ueri et ipsa in uerum uertit; nam cum fame 16.1
ferroque urgerentur nec spes ulla superesset sisti <posse iis
qui nati> in spem honorum erant honores detractantibus,
Loesius querendo desertam ac proditam a primoribus 17.1
Capuam, summum magistratum ultimus omnium Campano-
rum cepit.