cum in hoc statu ad Capuam res essent, Hannibalem 26.5.1.1
diuersum Tarentinae arcis potiundae Capuaeque retinendae
trahebant curae. uicit tamen respectus Capuae in quam 2.1
omnium sociorum hostiumque conuersos uidebat animos,
documento futurae qualemcunque euentum defectio ab Ro-
manis habuisset. igitur magna parte impedimentorum 3.1
relicta in Bruttiis et omni grauiore armatu, cum delectis
peditum equitumque quam poterat aptissimus ad maturan-
dum iter in Campaniam contendit; secuti tamen tam raptim
euntem tres et triginta elephanti. in ualle occulta post 4.1
Tifata, montem imminentem Capuae, consedit. adueniens
cum castellum Calatiam praesidio ui pulso cepisset, in
circumsedentes Capuam se uertit, praemissisque nuntiis 5.1
Capuam quo tempore castra Romana adgressurus esset ut
eodem et illi ad eruptionem parati portis omnibus se effun-
derent, ingentem praebuit terrorem; nam alia parte ipse ad- 6.1
ortus est, alia Campani omnes, equites peditesque, et cum iis
Punicum praesidium cui Bostar et Hanno praeerant erupit.
Romani ut in re trepida, ne ad unam concurrendo partem 7.1
aliquid indefensi relinquerent, ita inter sese copias partiti
sunt: Ap. Claudius Campanis, Fuluius Hannibali est oppo- 8.1
situs; C. Nero propraetor cum equitibus sex legionum uia
quae Suessulam fert, C. Fuluius Flaccus legatus cum sociali
equitatu constitit e regione Uolturni amnis. proelium non 9.1
solito modo clamore ac tumultu est coeptum; sed ad alium
uirorum equorum armorumque sonum disposita in muris
Campanorum imbellis multitudo tantum cum aeris crepitu
qualis in defectu lunae silenti nocte cieri solet edidit clamo- 5
rem ut auerteret etiam pugnantium animos. Campanos 10.1
facile a uallo Appius arcebat: maior uis ab altera parte
Fuluium Hannibal et Poeni urgebant. legio ibi sexta loco 11.1
cessit; qua pulsa, cohors Hispanorum cum tribus elephantis
usque ad uallum peruasit; ruperatque mediam aciem Roma-
norum et in ancipiti spe ac periculo erat utrum in castra
perrumperet an intercluderetur a suis. quem pauorem le- 12.1
gionis periculumque castrorum Fuluius ubi uidit, Q. Nauium
primoresque alios centurionum hortatur ut cohortem hostium
sub uallo pugnantem inuadant: in summo discrimine rem 13.1
uerti; aut uiam dandam iis esse—et minore conatu quam con-
densam aciem rupissent in castra inrupturos—aut conficiendos
sub uallo esse; nec magni certaminis rem fore; paucos esse 14.1
et ab suis interclusos; et quae dum paueat Romanus inter-
rupta acies uideatur, eam si se utrimque in hostem uertat
ancipiti pugna medios circumuenturam. Nauius ubi haec 15.1
imperatoris dicta accepit, secundi hastati signum ademptum
signifero in hostes infert, iacturum in medios eos minitans
ni se propere sequantur milites et partem capessant pugnae.
ingens corpus erat et arma honestabant; et sublatum alte 16.1
signum conuerterat ad spectaculum ciues hostesque. cete- 17.1
rum postquam iam ad signa peruenerat Hispanorum, tum
undique in eum tragulae coniectae et prope tota in unum
acies uersa; sed neque multitudo hostium neque telorum
uis arcere impetum eius uiri potuerunt. 5