| inter haec uis omnis belli uersa in Capuam erat; obside- | 26.4.1.1 |
| batur tamen acrius quam oppugnabatur, nec aut famem | |
| tolerare seruitia ac plebs poterant aut mittere nuntios ad | |
| Hannibalem per custodias tam artas. inuentus est Numida | 2.1 |
| qui acceptis litteris euasurum se professus praestaret pro- | |
| missum. per media Romana castra nocte egressus spem | |
| accendit Campanis dum aliquid uirium superesset ab omni | |
| parte eruptionem temptandi. ceterum in multis certamini- | 3.1 |
| bus equestria proelia ferme prospera faciebant, pedites supe- | |
| rabantur; sed nequaquam tam laetum uincere quam triste | |
| uinci ulla parte erat ab obsesso et prope expugnato hoste. | |
| inita tandem ratio est ut quod uiribus deerat arte aequaretur. | 4.1 |
| ex omnibus legionibus electi sunt iuuenes maxime uigore ac | |
| leuitate corporum ueloces; eis parmae breuiores quam | |
| equestres et septena iacula quaternos longa pedes data, prae- | |
| fixa ferro quale hastis uelitaribus inest. eos singulos in equos | 5.1 |
| suos accipientes equites adsuefecerunt et uehi post sese et | |
| desilire perniciter ubi datum signum esset. postquam ad- | 6.1 |
| suetudine cotidiana satis intrepide fieri uisum est, in cam- | |
| pum qui medius inter castra murumque erat aduersus | |
| instructos Campanorum equites processerunt, et ubi ad | 7.1 |
| coniectum teli uentum est signo dato uelites desiliunt. | |
| pedestris inde acies ex equitatu repente in hostium equites | |
| incurrit iaculaque cum impetu alia super alia emittunt; qui- | 8.1 |
| bus plurimis in equos uirosque passim coniectis permultos | |
| uolnerauerunt; pauoris tamen plus ex re noua atque inopi- | |
| nata iniectum est, et in perculsum hostem equites inuecti | |
| fugam stragemque eorum usque ad portas fecerunt. inde | 9.1 |
| equitatu quoque superior Romana res fuit; institutum ut | 10.1 |
| uelites in legionibus essent. auctorem peditum equiti im- | |
| miscendorum centurionem Q. Nauium ferunt honorique id | |
| ei apud imperatorem fuisse. |