| reus ab se culpam in milites transferebat: eos ferociter | 26.3.1.1 |
| pugnam poscentes, productos in aciem non eo quo uolue- | |
| rint, quia serum diei fuerit, sed postero die, et tempore et loco | |
| aequo instructos, seu famam seu uim hostium non sustinuisse. | |
| cum effuse omnes fugerent, se quoque turba ablatum, ut | 2.1 |
| Uarronem Cannensi pugna, ut multos alios imperatores. qui | 3.1 |
| autem solum se restantem prodesse rei publicae, nisi si mors | |
| sua remedio publicis cladibus futura esset, potuisse? non | 4.1 |
| se inopia commeatus [non] in loca iniqua incaute deductum, | |
| non agmine inexplorato euntem insidiis circumuentum: ui | |
| aperta armis acie uictum. nec suorum animos nec hostium | |
| in potestate habuisse: suum cuique ingenium audaciam aut | 5 |
| pauorem facere. bis est accusatus pecuniaque anquisitum. | 5.1 |
| tertio testibus datis cum, praeterquam quod omnibus pro- | |
| bris onerabatur, iurati permulti dicerent fugae pauorisque | |
| initium a praetore ortum, ab eo desertos milites cum haud | 6.1 |
| uanum timorem ducis crederent terga dedisse, tanta ira ac- | |
| censa est ut capite anquirendum contio succlamaret. de eo | 7.1 |
| quoque nouum certamen ortum; nam cum bis pecunia an- | |
| quisisset, tertio capitis se anquirere diceret, tribuni plebis | 8.1 |
| appellati collegae negarunt se in mora esse quo minus, quod | |
| ei more maiorum permissum esset, seu legibus seu moribus | |
| mallet, anquireret quoad uel capitis uel pecuniae iudicasset | |
| priuato. tum Sempronius perduellionis se iudicare Cn. | 9.1 |
| Fuluio dixit, diemque comitiis ab C. Calpurnio praetore | |
| urbano petit. inde alia spes ab reo temptata est, si adesse | 10.1 |
| in iudicio Q. Fuluius frater posset, florens tum et fama rerum | |
| gestarum et propinqua spe Capuae potiundae. id cum per | 11.1 |
| litteras miserabiliter pro fratris capite scriptas petisset Ful- | |
| uius negassentque patres e re publica esse abscedi a Capua, | |
| postquam dies comitiorum aderat, Cn. Fuluius exsulatum | 12.1 |
| Tarquinios abiit. id ei iustum exsilium esse sciuit plebs. |