| principio eius anni cum de litteris L. Marci referretur, res | 26.2.1.1 |
| gestae magnificae senatui uisae: titulus honoris, quod imperio | |
| non populi iussu, non ex auctoritate patrum dato 'propraetor | |
| senatui' scripserat, magnam partem hominum offendebat: | |
| rem mali exempli esse imperatores legi ab exercitibus et sol- | 2.1 |
| lemne auspicandorum comitiorum in castra et prouincias | |
| procul ab legibus magistratibusque ad militarem temeritatem | |
| transferri. et cum quidam referendum ad senatum censerent, | 3.1 |
| melius uisum differri eam consultationem donec proficisce- | |
| rentur equites qui ab Marcio litteras attulerant. rescribi de | 4.1 |
| frumento et uestimentis exercitus placuit eam utramque rem | |
| curae fore senatui; adscribi autem 'propraetori L. Marcio' | |
| non placuit, ne id ipsum quod consultationi reliquerant pro | |
| praeiudicato ferret. dimissis equitibus, de nulla re prius con- | 5.1 |
| sules rettulerunt, omniumque in unum sententiae congrue- | |
| bant agendum cum tribunis plebis esse, primo quoque tem- | |
| pore ad plebem ferrent quem cum imperio mitti placeret in | |
| Hispaniam ad eum exercitum cui Cn. Scipio imperator prae- | 5 |
| fuisset. ea res cum tribunis acta promulgataque est; sed | 6.1 |
| aliud certamen occupauerat animos. | |
| C. Sempronius Blaesus die dicta Cn. Fuluium ob exercitum | 7.1 |
| in Apulia amissum in contionibus uexabat, multos impera- | |
| tores temeritate atque inscitia exercitum in locum praecipi- | |
| tem duxisse dictitans, neminem praeter Cn. Fuluium ante cor- | 8.1 |
| rupisse omnibus uitiis legiones suas quam proderet. itaque | |
| uere dici posse prius eos perisse quam uiderent hostem, nec | |
| ab Hannibale, sed ab imperatore suo uictos esse. neminem | 9.1 |
| cum suffragium ineat satis cernere cui imperium, cui exer- | |
| citum permittat. quid interfuisse inter Ti. Sempronium <et | |
| Cn. Fuluium? Ti. Sempronium> cum ei seruorum exercitus | 10.1 |
| datus esset breui effecisse disciplina atque imperio ut nemo | |
| eorum generis ac sanguinis sui memor in acie esset <sed> | |
| praesidio sociis, hostibus terrori essent; Cumas Beneuen- | |
| tum aliasque urbes eos uelut e faucibus Hannibalis ereptas | 5 |
| populo Romano restituisse: Cn. Fuluium Quiritium Roma- | 11.1 |
| norum exercitum, honeste genitos, liberaliter educatos, ser- | |
| uilibus uitiis imbuisse. ergo effecisse ut feroces et inquieti | |
| inter socios, ignaui et imbelles inter hostes essent, nec im- | |
| petum modo Poenorum sed ne clamorem quidem sustinere | 5 |
| possent. nec hercule mirum esse <cessisse> milites in acie | 12.1 |
| cum primus omnium imperator fugeret: magis mirari se | 13.1 |
| aliquos stantes cecidisse et non omnes comites Cn. Fului | |
| fuisse pauoris ac fugae. C. Flaminium, L. Paulum, L. | |
| Postumium, Cn. ac P. Scipiones cadere in acie maluisse | |
| quam deserere circumuentos exercitus: Cn. Fuluium prope | 14.1 |
| unum nuntium deleti exercitus Romam redisse. facinus in- | |
| dignum esse Cannensem exercitum quod ex acie fugerit in | |
| Siciliam deportatum ne prius inde dimittatur quam hostis ex | |
| Italia decesserit et hoc idem in Cn. Fului legionibus nuper | 5 |
| decretum, Cn. Fuluio fugam ex proelio ipsius temeritate com- | 15.1 |
| misso impunitam esse et eum in ganea lustrisque ubi iuuen- | |
| tam egerit senectutem acturum, milites qui nihil aliud | 16.1 |
| peccauerint quam quod imperatoris similes fuerint relegatos | |
| prope in exsilium ignominiosam pati militiam; adeo imparem | |
| libertatem Romae diti ac pauperi, honorato atque inhono- | |
| rato esse. | 5 |