| Cn. Fuluius Centumalus P. Sulpicius Galba consules cum | 26.1.1.1 |
| idibus Martiis magistratum inissent, senatu in Capitolium uo- | |
| cato, de re publica, de administratione belli, de prouinciis | |
| exercitibusque patres consuluerunt. Q. Fuluio Ap. Claudio, | 2.1 |
| prioris anni consulibus, prorogatum imperium est atque exer- | |
| citus quos habebant decreti, adiectumque ne a Capua quam | |
| obsidebant abscederent priusquam expugnassent. ea tum | 3.1 |
| cura maxime intentos habebat Romanos, non ab ira tantum, | |
| quae in nullam unquam ciuitatem iustior fuit, quam quod | 4.1 |
| urbs tam nobilis ac potens, sicut defectione sua traxerat ali- | |
| quot populos, ita recepta inclinatura rursus animos uidebatur | |
| ad ueteris imperii respectum. et praetoribus prioris anni | 5.1 |
| M. Iunio in Etruria, P. Sempronio in Gallia cum binis le- | |
| gionibus quas habuerant prorogatum est imperium. proro- | 6.1 |
| gatum et M. Marcello, ut pro consule in Sicilia reliqua belli | |
| perficeret eo exercitu quem haberet: si supplemento opus | 7.1 |
| esset, suppleret de legionibus quibus P. Cornelius pro praetore | |
| in Sicilia praeesset, dum ne quem militem legeret ex eo nu- | 8.1 |
| mero quibus senatus missionem reditumque in patriam negas- | |
| set ante belli finem. C. Sulpicio cui Sicilia euenerat duae | 9.1 |
| legiones quas P. Cornelius habuisset decretae et supplemen- | |
| tum de exercitu Cn. Fului, qui priore anno in Apulia foede | |
| caesus fugatusque erat. huic generi militum senatus eundem, | 10.1 |
| quem Cannensibus, finem statuerat militiae. additum etiam | |
| utrorumque ignominiae est ne in oppidis hibernarent neue | |
| hiberna propius ullam urbem decem milibus passuum aedi- | |
| ficarent. L. Cornelio in Sardinia duae legiones datae quibus | 11.1 |
| Q. Mucius praefuerat; supplementum si opus esset consules | |
| scribere iussi. T. Otacilio et M. Ualerio Siciliae Graeciaeque | 12.1 |
| orae cum legionibus classibusque quibus praeerant decretae; | |
| quinquaginta Graecia cum legione una, centum Sicilia cum | |
| duabus legionibus habebat naues. tribus et uiginti legio- | 13.1 |
| nibus Romanis eo anno bellum terra marique est gestum. |