| enimuero indignum ratus Marcellus se, qui Hannibalem | 25.41.1.1 |
| subnixum uictoria Cannensi ab Nola reppulisset, his terra | |
| marique uictis ab se hostibus cedere, arma propere capere | |
| milites et efferri signa iubet. instruenti exercitum decem | 2.1 |
| effusis equis aduolant ex hostium acie Numidae nuntiantes | |
| populares suos, primum ea seditione motos qua trecenti ex | |
| numero suo concesserint Heracleam, dein quod praefectum | 3.1 |
| suum ab obtrectantibus ducibus gloriae eius sub ipsam | |
| certaminis diem ablegatum uideant, quieturos in pugna. | |
| gens fallax promissi fidem praestitit. itaque et Romanis | 4.1 |
| creuit animus nuntio celeri per ordines misso destitutum ab | |
| equite hostem esse quem maxime timuerant, et territi | 5.1 |
| hostes, praeterquam quod maxima parte uirium suarum non | |
| iuuabantur, timore etiam incusso ne ab suomet ipsi equite | |
| oppugnarentur. itaque haud magni certaminis fuit; primus | 6.1 |
| clamor atque impetus rem decreuit. Numidae cum in | |
| concursu quieti stetissent in cornibus, ut terga dantes suos | |
| uiderunt, fugae tantum parumper comites facti, postquam | 7.1 |
| omnes Agrigentum trepido agmine petentes uiderunt, ipsi | |
| metu obsidionis passim in ciuitates proximas dilapsi. multa | |
| milia hominum caesa; capta <sex milia> et octo elephanti. | |
| haec ultima in Sicilia Marcelli pugna fuit; uictor inde | 5 |
| Syracusas rediit. | |
| iam ferme in exitu annus erat; itaque senatus Romae | 8.1 |
| decreuit ut P. Cornelius praetor litteras Capuam ad con- | |
| sules mitteret, dum Hannibal procul abesset nec ulla magni | 9.1 |
| discriminis res ad Capuam gereretur, alter eorum, si ita | |
| uideretur, ad magistratus subrogandos Romam ueniret. | |
| litteris acceptis inter se consules compararunt ut Claudius | 10.1 |
| comitia perficeret, Fuluius ad Capuam maneret. consules | 11.1 |
| Claudius creauit Cn. Fuluium Centumalum et P. Sulpicium | |
| Serui filium Galbam, qui nullum antea curulem magistratum | |
| gessisset. praetores deinde creati <L. Cornelius Lentulus | 12.1 |
| M.> Cornelius Cethegus C. Sulpicius <C. Calpurnius> Piso. | |
| Pisoni iurisdictio urbana, Sulpicio Sicilia, Cethego Apulia | 13.1 |
| Lentulo Sardinia euenit. consulibus prorogatum in annum | |
| imperium est. |